Charter Document - 06330083
Charter Number: 06330083
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1076 - 1090
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1076 - 1090
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Ne apud posteros nostros oblivioni tradatur litteris commendare studuimus quod Gilia mulier nobilissima nobilissimum monasterium in loco qui dicitur ad Ulmos de suis rebus funditus construxit et ipsum cum atrio et omnes consuetudines ad atrium pertinentes Molismensi ecclesie tradidit Rotbertus vero primus abbas Molismi monachos qui orationibus et elemosinis et quibuslibet aliis beneficiis tam bone patrone sue animam Deo in perpetuum commendarent ibi constituit quos ipsa dum vixit sicut ancilla Xpisti honorifice tractavit exaltavit et sicut altera Martha sollicita circa frequens ministerium in quibuscumque necessarium fuit prout potuit ministravit Dedit etiam ei duos molendinos obtimos cum duabus culturis proximis et valde bonis et omnes commoditates id est aisentias suas de pratis suis et aquis et silvis quales in illa possunt provintia repperiri annuente illo a quo hec tenebat Walterio scilicet comite Brinensi Dedit etiam ei medietatem sue hereditatis que est apud Barrosvillam in servis et ancillis mansis vineis pratis aquis silvis terris cultis et incultis et crucem preciosam auro et lapidibus opere obtimo fabricatam et calicem aureum preciosum et furnum apud Sanctum Victorem et multa alia que nominatim scribere nimis est longum Hanc autem largitionem omnimodam quam prediximus laudavit et sollempniter confirmavit Walterius de Capis filius ejus cum Flandina uxore sua et filius suis et Girardus nepos ejus teste Widone de Clariaco Pagano de Montennaco Walterio de Toreto Arnulfo de Cantumeroli Grimaldo de Trecis Predictus vero abbas Molismi huic tam large ejus largitioni respondens societatis et orationum et elemosinarum et omnium benefitiorum que fratres Molismi ex illa hora facturi erant quodam singulari modo eam participem fecit et cum ejus obitus eveniret eos pro anima ejus tantum facturos quantum pro anima cujuslibet fratris Molismensis in septenariis et tricenariis missarum et psalmorum et elemosinarum et anniversario ejus et Hugonis filii sui fideliter promisit Predictum vero monasterium et cetera supranominata excepto furno et hereditate Barrisville sita sunt prope castrum ejusdem donne Gilie quod vocatur Planciacus ad plagam videlicet occidentalem Dedit etiam servum nomine Rotgerium filium Warini monachi S donne Gilie + S Walterii filii ejus +