utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330087

Charter Number: 06330087
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1103 - 1107
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Fixum atque in perpetuo ratum universi sancte ecclesie filii presentes et successuri teneant quod Hugo dominus de Bulmonte cum laude et assensu uxoris sue Luce nomine dedit Deo et ecclesie Molismensi capellam Sancti Teohtbaudi juxta eundem castrum sitam et omnem terram cultam vel incultam ad eandem capellam pertinentem ubicumque fuerit in silvis pratis vel aquis nichil omnino in ea retinens Concessit etiam ut omnes homines qui undecumque venientes in ipsa terra habitaverint universas consuetudines monachis exibeant in ipso loco Sancto Teohtbaudo servientibus sub obedientia Molismensis ecclesie id est justiciam bannum et curvatam et ceteros redditus quos mansionatici reddere debent pro terra quam tenent ita tamen ut predicti homines sicut monachi sic et ipsi habeant totum usuarium ad usus suos in ceteris terris domini Hugonis in pascuis silvis et aquis sicut sui proprii homines excepto quod non licebit illis aliquid dare aut vendere Dedit etiam monachis piscationem in omnibus aquis suis et unum piscatorem et unum servum nomine Teodericum et unam aream molendini feriam id est mercatum si quando in festivitate Sancti Teohtbaudi ibi convenerit similiter monachis concessit Preterea domum Dei que juxta eundem locum construitur in subjectione Sancti Teohtbaudi et providentia et arbitrio domni Rotberti Molismensis abbatis et monachorum ejus ex integro concessit ut ipsi eam custodiant et secundum Deum disponant Notandum etiam quod abbatissa et congregatio Sancte Marie Laudinensis ecclesie ex cujus jure ista terra antiquitus fuit hoc donum Sancte Marie et ecclesie Molismensi gratanter concessit Hoc quoque donum laudavit domnus Riquinus Tullensis ecclesie primicerius qui eo tempore illius territorii archidiaconus erat et Walterius decanus et Albericus judex ejus Hujus concessionis testes sunt Fredericus miles de Novo Castello et filii ejus Hugo et Olricus Hugo de Guoncurte Hugo presbiter de Goslencurte Erlebaudus custos domus Dei et socii ejus Evrardus et Martinus Johannes et Widricus cementarii Albericus de Brainvilla Item altera vice predictus dominus Hugo hoc donum iterando renovavit coram testibus istis S Albericus miles de Goslencurte Widricus de Hunocurte
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter