Charter Document - 06330093
Charter Number: 06330093
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1095
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1095
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte ecclesie fidelibus quod Baldricus de Choam laudante et annuente Widone filio suo concessit Deo et Sancto Johanni et monachis sub obedientia Molismensis ecclesie apud Choam Sancto Johanni famulantibus duas partes decime de Becchenis tali videlicet tenore ut quamdiu predicta ecclesia sub ditione et provisione Molismensis cenobii consisteret non solum ipsa decima sed etiam quicquid supradictus Baldricus vel aliquis hominum ejus eidem loco largiti fuerint omnia ad proprios usus fratrum ibi commorantium appenderent et ad ipsum locum in melius restaurandum pertinerent Si vero aliquando qualibet ratione isdem locus de subjectione Molismensis ecclesie defecerit vel quoquo modo destructus fuerit predicta omnia in jus Molismensis ecclesie redeant et ejus dictioni ex toto subjaceant Walterius quoque miles de Braio feodum quem tenebat de beneficio domine Agnetis de Blaringaham similiter Sancto Johanni et ecclesie Molismensi post discessum suum concessit et in vita sua pro vestitura vel recognitione dimidium polchim de Braio per singulos monachis divisit Prefata vero Agnes que largita est ecclesie Molismensi contulit ita tamen ut in potestate abbatis consistat vel ecclesie Sancti Johannis quanto tempore voluerit ea attribuere vel propriis usibus fratrum Molismensium profutura retinere Harum igitur rerum conventio sive donatio recitata et renovata est in presentia Rotberti Flandrensium comitis apud castrum quod Aria vocatur in aula scilicet predicto Roberto comite et conjuge ejus nomine Clementia cum filio Balduino hoc ipsum laudantibus et concedentibus sic tamen ut prius isdem comes R de hujus terre beneficio revestiretur et tunc demum domnum abbatem Rotbertum qui presens aderat cum monachis suis id est Radulfo Hatone Petro et Berengario per manum suam vel conjugis sue corroborando revestivit et jure perpetuo possidenda Molismensi ecclesie sicut supra definitum est contradidit coram subscriptis testibus Balduinus nepos comitis Rotbertus de Betuna Honorius dapifer Amolricus conestabulus Evrardus castellanus Sigiherius Franco de Sarcox et frater ejus Ghilbodus Balduinus et Nicolaus Baldricus de Alneto Radulfus frater ejus Baldricus rosticus Girardus Arachia Walterius filius Sigiherii Wilermus filius Hugonis de Elefel