utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330110

Charter Number: 06330110
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1076 - 1100
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ut universis per secula generationibus notificetur nec umquam oblivioni tradatur sed fixum stabileque permaneat adnotamus litteris quod Rangerius filius Nivilonis de Barro dedit ecclesie Molismensi hominem Guicelinum nomine Granciensis ville indigenam cum uxore et liberis annuente matre sua et fratribus necnon et sorore que tunc temporis in lecto egra jacebat Hec autem donatio facta est apud Barrum in domo ejusdem Rangerii in presentia domni Walterii camerarii a quo etiam triginta solidos accepit ut gratanter ac sine molestia animi hoc donum perageret Testes sunt inde cognati ipsius Raingerii Ricardus scilicet et frater ejus Hubertus filii Aganonis ac Robertus de Riciaco et Haimo de Brieio Postmodum vero apud Molismum hanc donationem confirmavit in presentia fratrum librum ponendo super altare Testes ibi fuerunt ex familia sancti Avynus Henricus Tecelinus et Hugo de Mailliaco Hugo etiam de Maisiaco frater Lecenini monachi qui nobis in possidendo illo homine calumpniam ingerebat V solidos ab eodem camerario ob concessionem accepit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter