utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330116

Charter Number: 06330116
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1125
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Multotiens est expertum res ecclesiarum Dei ab ipsis qui dederant vel ab aliis velle auferri iccirco mos inolevit antiquitus ut rerum gestarum series et largitiones fidelium scriptis firmarentur quatinus per hoc et injustis calumpniatoribus virtus calumpniandi minueretur et in posteros earumdem rerum noticia transmitteretur Nos igitur Molismenses monachi antiquum morem sequentes donum ecclesie nostre quod contulerunt Leterius Arviensis opidi miles et ejus conjunx Odelina Hu[gonis] filia monachi litteris adsignamus ut fixum jugiter permaneat et auctoritate testium corroboratur nulla penitus oblivione deleatur Prefatus ergo miles et ejus uxor interpellati a fratribus nostri cenobi ut pro animabus suis et animabus antecessorum suorum darint nobis servulum nomine Walterium Bosonis de Spinolio filium libentissime concesserunt eo videlicet pacto ut pro hac largitione XII solidos acciperent quos et acceperunt Acta sunt hec apud Mairrolium Sancti Petri Melundensis villam in presentia domni Constantii prioris et Walterii de Leesmo Inde existunt testes ex utraque parte ex nostra Gislebertus Decanus Johannes clericus Teodericus Garrels Wiardus de Bernum et filius ejus Albericus Walterius dapifer de Tornodoro Hugo dispensator Arulfus serviens Bernerius de Spinolio ex parte ipsorum ipse Leterius Teobaldus de Clariaco Walterius Discaltiatus Hugo Macer Odo de Perceiaco Arenbertus Vasleht et Captivellus Notificamus preterea quod Pontius de Argentolio dedit nobis in eadem Molismensi villa tantum terre quantum die una necnon et dimidia valet fulcare carruca annuente uxore sua Ob hoc etiam ex nostra parte XII solidos accepit Testes inde existunt Ochinus cognatus ejus Rotbertus capellanus Walterius cocus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter