Charter Document - 06330126
Charter Number: 06330126
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1100
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1075 - 1100
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Notificamus futuris et presentibus universis sancte ecclesie fidelibus quod quidam miles nomine Rogerius de Leesmo dedit Deo et Sancte Marie Molismensi omnem hereditatem suam de Leesmo et eam que pertinet ad Leesmum ubicumque manet in terris in servis et ancillis in silvis in pratis Ipse vero Rogerius eo tempore quo hec facta sunt habebat unam filiam quam in custodiam Sancte Marie et monachorum posuit cui dimisit in vita sua mansum Lamberti et mansum juxta puteum Alerici tali conventione ut post mortem filie in jus ecclesie Beate Marie redeant desupra autem dicta donatione dedit prenominatus miles ad presens in vestituram unam feminam nomine Hersennem Actum est hoc apud Leesmum in presentia domni Roberti abbatis tempore prioris Walterii tali pacto ut si prefatus miles ad ordinem nostrum venire voluerit gratis pro hoc beneficio a nobis recipiatur Quamdiu vero in seculari habitu manserit et in curiam Beate Marie manere voluerit de communitate ecclesie nostre victum cotidianum consequatur Hujus rei testes sunt Harenbertus heremita Haimericus presbiter Durannus Constantius major Fulbertus de Montelon Teobaldus Rex Robertus servus Sancte Marie Tescelinus de Montelon et alius Tescelinus Constantius de Montelon Wido puer