Charter Document - 06330138
Charter Number: 06330138
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1085 - 1090
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1085 - 1090
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Inmotum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Rainardus de Barro et Johannes de Laniaco laudante Valterio comite Brenensi et Barrensi cum uxore et filiis a quibus hoc erat casamentum dederunt ecclesie Molismensi terram apud Siccam Fontem labore hominum jam conplanatam et quam ipsi sibi postmodum de silva conplanare possent ea scilicet libertate ut nulli unquam in decimis vel terciis seu in aliquo censu quicquam exsolverent uxoribus eorum et filiis laudantibus Hanc Rainardi dacionem testantur qui presentes fuerunt fuerunt filii Haganonis Bovo Rangerius Hunbertus Rikardus et de eodem Barro Gosbertus et Ilbertus de Errorio Johannis vero donum Teobaldus de Laniaco filius Bosonis et Arveius frater ejus et Bocardus et Isembardus de Avireio et fratres ejus Quam donationem similiter ex sua parte fecerunt illi qui inde casati fuerant scilicet Acelinus de Cappis et Walterius de Montiniaco uxoribus eorum heredibusque ceteris laudantibus et hoc testantur ex parte Acelini Paganus de Montiniaco et Girardus et Tecilinus et Wido de Clareio in parte vero Walterii de Montiniaco Hugo dominus ipsius castri et Wido et Waldinus presbiter et Teodericus decanus de Clareio Postmodum vero Hersendis filia uxoris ipsius Valterii cui pars hereditarie contingebat veniens ad Siccam Fontanam supradictum donum super altare ipsius ecclesie fecit et orationes fratrum loci illius in presenti recepit cui dono interfuerunt servi ejus Walnerius et Terredus Walterius comes ut dictum est hoc confirmavit videntibus et testificantibus Gosberto et Haganone cum filiis suis et Walterio de Donjunno Cum vero ecclesiola loci illius quam edificaverant Petrus et Lambertus discipuli magistri Brunonis qui cum eo in territorio illo erant [et] heremitice vixerant a domno Roberto Lingonensi episcopo in honore beate semper virginis Marie dedicaretur atriumque benediceretur predictus comes et idem Rainardus et Acelinus cum multis aliis presentes fuerunt et quam prius fecerant donationem iterum in presentia episcopi domni Roberti confirmaverunt et comes insuper adjecit []