utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330185

Charter Number: 06330185
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1090 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Teodericus dux in allodio suo apud Nanciacum dedit Deo et Sancte Marie Molismi campum quemdam ad construendam ecclesiam in cujus constructione censum omnium suorum allodiorum concessit que ecclesia quamdiu in prioratum permanserit supradicto duce annuente unoquoque anno ecclesie Molismensi reddat censum marcam scilicet argenti Quod si postmodum dux ipse ipsam ecclesiam ex suis beneficiis voluerit adcrescere multiplicare vel amplificare intantum ut abbatia possit canonice fieri consilio abbatis Molismensis id agendum erit quia ipse de suis [cum] consilio timentium Deum debet eligere qui ad regendam supradictam constituatur ecclesiam Electus vero cum consecratus fuerit et in ecclesia sua constitutus talem de se certissime a duce agnoscet legem promulgatam fore qui et quotienscumque abbas ecclesie Molismensis ad ipsam in qua constitutus est ecclesiam venerit exiet de loco illo qui abbatibus jure debetur et dabit locum abbati Molismensi eumque inibi quamdiu moratus fuerit stare faciet Quod si forte abbas ipse aliquotiens vitiosus fuerit repertus aut contemptor sancte regule seu destructor sacri ordinis comprobatus fuerit et sepe ammonitus a patre monasterii Molismensis si non emendaverit ab ipso eodem abbate sub cujus cura noscitur esse deiciatur a pristino honore et alter qui dignus est secundum preceptum sancti patris nostri Benedicti in loco ejus subrogetur Harum ergo omnium rerum predictarum testes existunt Symon ducis ejusdem filius Avuntius magister ipsius Walterius advocatus Widricus de Sirco castro Drogo senescaldus Aimo de More Oilardus de Blidonisvilla Albericus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter