utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330188

Charter Number: 06330188
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1076 - 1079
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie quia ego Boso ex Curte Rabonis concedo Deo et Beate Marie semper virgini Molismensis monasterii abbati et omni congregationi terciam partem molendini mei qui situs est super ripam aque Hermencini in vico qui dicitur Nuicius Quod si aliquid racio poposcerit ut ex illo loco in alium mutetur aliive cum illo edificentur omnes consuetudines partis tercie supradicte ex illo et ex aliis eternaliter habeant Dono etiam cum isto jugerem terre unum in quo si domnus abba hominem posuerit causa inibi jugiter standi omnes consuetudines quas reliqui homines habent in se habeat absolute in aqua scilicet in busco in herba Hoc igitur facio ob remedium anime patris mei matrisque mee et pro ceteris antecessoribus meis ob etiam mei salutem uxorisque mee Hildeburge et infantum omnium meorum Actum est hoc die Assumptionis sancte Marie semper virginis Et ut donum istud firmiter permaneat nomino testes hujus rei ego scilicet Boso uxorque mea Hildeberga et filius meus Wido atque Boso junior ceterique pueri mei laudantibus Bernardo atque Hugone videntibus Hatone de Riciaco et Rainardo de Flaviaco tempore Hugonis ducis et episcopi Rainardi Lingonice civitatis tempore Rotberti abbatis ipsius loci Molismensis primi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter