utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330196

Charter Number: 06330196
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1090 - 1111
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit universali fidelium ecclesie quod Raimbaudus et Repaudus cognatus ejus pro anime sue vel predecessorum successorumque suorum remedio concesserunt Sancte Marie Molismensi Sanctoque Nicholao quicquid possidebant in illo loco qui Pulchra Vallis vocatur in terris cultis et incultis silvis vel pratis aquarumque decursibus coloniam quoque unam cum quodam hospite in ea manente nomine Duranno dedit predictus Rainbaudus apud villam Baharmont tali conventione ad invicem disposita ut nec ipsi nec successores eorum unquam ulterius aliquam consuetudinem ibi habeant vel retineant nisi tantum quod pro Dei amore vel suimet honore ipsius loci advocati erunt ita ut uno discedente alter heres eorum qui major natu erit in ipsa advocatione succedat non pro aliqua consuetudine habenda vel violentia [seu] exactione inibi facienda sed pro justa defensione et recta ejusdem loci tuicione Si prior ipsius loci hospites vel superterraneos suos aliquando placitare voluerit quamdiu per se justiciam suam facere potuerit nec illorum nec alterius advocationem requiret Si per se non valuerit tunc jam predicti advocati sui queret auxilium et ipsius suffragio habebit de hominibus suis totam justiciam Etiam terram totam quam habebat uxor Othonis Rubro Monti dedit super altare Sancti Nicholai Hujus conventionis sive concessionis testes sunt Henricus presbiter de Fontanis Walterius presbiter de Castenaco Landulfus de Agama Witoldus de Maisunvals Billud de Stofont Martinus Juvenis de Rubro Monte Martinus de Capella Girardus de Capella Lebertus major de Geltuert Teodericus de Capro Monte totam terram que erat in Pulchra Valle super altare misit Isti testes fuerunt Ornatus miles et frater ejus Jocellimare et Bos et Belut et Boco
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter