utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330228

Charter Number: 06330228
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1123 - 1141
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Fixum atque in perpetuo ratum cuncti sancte ecclesie filii presentes et successuri teneant quod Bernardus de Monte Barro pro anima Andree filii sui dedit Deo et Sancte Marie et ecclesie Molismensi ecclesiam et atrium totum de Monticulo qui nunc mutato nomine Villa Dei dicitur et omnem terram quam ibidem in suo dominicatu propriam tenebat presbiteratum quoque Sancti Germani et omnem terram ad ecclesiam pertinentem duos etiam servos id est [] et duos jornales in Lannis et decimam de Condis Omnibus autem extraneis hominibus undecunque advenientibus quos albanos vocamus amore sancti illic manere cupientibus dedit totum usuarium in aqua scilicet et in silva et in communi pascua ut haberent ad utendum sicut sui proprii homines Terram quandam quam nobis calumpniabatur illi loco similiter liberam concessit et aliam terram ad quatuor boves cum ipsis bubus se daturum cum aliis beneficiis promisit Item dimidium herbannum de Maiserias dedit nobis nam aliam medietatem habebamus Concessit et hoc ut si quis de suis casatis aliquid de suo casamento tam in terra quam in hominibus eidem loco concedere vel dare voluerit hoc ut fiat libentissime annuit et laudavit Hujus donationis et concessionis sunt testes isti Hugo de Malliaco Rollandus de Rupe Godefridus filius Gersendis Garinus de Poilleo Odo Raphel Lambertus prepositus et Richerius De terra autem Sancti Nazarii que obedientie subdita est elemosinarii hoc sciendum quia domnus Rainardus de Glana concessit eam Sancte Marie ad elemosinam pauperum rogatu domni Hugonis qui tunc elemosinarius erat ita tamen si sui casati qui eam tenebant concederent Quod et ipsi fecerunt Giraldus scilicet de Rubro Monte et Pontius unde et predictus Hugo unicuique eorum triginta solidos pro karitate dedit Huic concessioni interfuerunt testes isti ex parte Rainardi Rainerius de Castellione Wido de Argentolio et Rainaldus cognatus ejus ex parte Giraldi et Pontii Bernardus filius Roscelini et Rainaldus filius ejus Pontius filius Osmundi Wido et Rainaldus Salvaticus Similiter concessit suam partem etiam Theodericus Infernus accipiens et ipse viginti solidos a domno Hugone Testes sunt ex hoc Gislebertus de Frasneoio Hilerannus filius Odonis Pagani Hugo de Aseio et frater ejus Item Rainaldus filius Gualonis non minus suam partem laudavit Olricus autem vicecomes qui eandem terram calumpniabatur similiter eam liberam Sancte Marie pro Dei amore concessit habuit et ipse viginti solidos inde Hujus rei testes sunt Hubertus de Barro Richardus frater ejus Bartolomeus Ancellus et Wido frater ejus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter