utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330233

Charter Number: 06330233
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1093 - 1103
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Litterarum apicibus non inmerito annotari debent que a fidelibus viris sancte possidenda tribuuntur ecclesie ut si quando se incentor malorum contra fas canonicum voluerit erigere scripto pre oculis patefacto comam discat submittere Quapropter dignum ducimus fidelium commendari memorie quod Gauterius miles cum monachus apud Molismum efficeretur dedit Deo et Sancte matri Marie Molismensi ecclesiam de Sistiniaco totam sicut ipse eam tenebat id est presbiteratum et queque pertinent ad altare medietatem etiam decime ejusdem ville dedit cum laude Odonis filii Rocelini de quo eam tenebat et favente uxore ejus Hermensenne Notandum vero quod isdem Odo non solum laudavit donum istud sed etiam confirmavit laude Anserici de Isla de quo tenebat Cum autem temporis spacium aliquantum transisset memoratusque Odo monachus Molismensis effici vellet quod dederat apud Curterron et Lingiacum antea Molismensi cenobio et ipsam partem decime jam dictam memorie reduxit eaque omnia Molismensibus denuo confirmavit laude filiorum suorum Hugonis et Odonis Quod tunc iterum uxor ejus Hermensennis scilicet laudavit Post aliquos denique annos Hugo sepedicti Odonis filius cum Jherosolimitanus effici vellet de suo reditu incertus existeret alteram medietatem decime Sistiniaci de qua sermo notatur prece avunculorum suorum Hugonis videlicet et Gaufredi Molismensi dedit ecclesie per manum Constancie comitisse filie regis Francorum et per manum Gaufredi filii Otranni laude matris sue fratrisque sui Odonis Testes sunt inde Wauterius de Montiniaco Walterius de Hispania Wido Cardus Lambertus de Praalaym Gunbertus de Montiniaco et Teodericus et Falco Hoc deinde dominus Milo de Cacennaco de cujus erat casamento laudavit prece fratrum Molismensium laudante filio suo Hugone sub testimonio horum qui hic annotantur Rainerii scilicet Reversati Petri de Brie et Haymonis fratris ejus Nargoudi de Tenilleio Burdini qui Bruslanbordam dicitur Laudem igitur ipsius decime quam iste Hugo dederat Odo denuo frater ejus sic ante Richerium camerarium et Rodulfum priorem apud Montiniacum coram idoneis testibus confirmavit ut in vita sua sextam partem haberet et post ejus mortem Molismensi ecclesie permaneret Gauterius inde est testis Montiniaci dominus Bovo de Ascenseriis Clarembaudus vicecomes de Capis Bovo de Molummis Lambertus de Praalaym Iterius Carduo Godefridus de Molismo Guillelmus Decanus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter