Charter Document - 06330236
Charter Number: 06330236
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1111 - 1132
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1111 - 1132
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Memorie fidelium tam futurorum quam presentium propriis his litteris commendamus concordiam que facta est inter domnum Widonem Molismensem abbatem et Ysenbardum de Barro Ducis atque generum ejus Robertum qui Molismensi antea adversabatur ecclesie propter quedam dona Guarini de Moncione castro facta de Buto et de Alba ab eodem Garino Molismensi cenobio Dum enim sospes adviveret memoratus Garinus dedit Sancte Dei genitrici Marie Molismensi ecclesiam de Buto et decimam et apud Albam curtem suam et brolium Dedit etiam et alia que pro fastidio hic ad presens scribere distulimus Postea vero vulneratus isdem Garinus utpote ad mortem pro anima sua totum denuo dedit allodium suum Molismensi cenobio Quod postea eo mortuo Ysenbardus sororis sue maritus calumpniatus est et proinde Molismenses monachos qui apud Albam constituti erant injuriose tractabat Quapropter domnus Guido Molismensis ecclesie abbas concordiam cum Ysenbardo generoque suo Roberto qui ex hoc etiam Ysenbardo deterior habebatur facere volens Montionem castrum cum aliquibus de suis peciit ibique Ysenbardus cum genero suo predicto affuit recognovitque ac laudavit priora dona Garini Concordia vero pacis inter se statuerunt ut totum quod supererat allodium per medium partiretur terraque censualis qualiscunque Sancti Pauli Hac ergo concordia facta apud Montionem ut predictum est castrum in domo Theoderici de Supincurte sic uterque alter alterius renuntiavit ut de cetero quisque eorum parte sua servata pace et concordia firmissima teneretur Cui diffinitioni testes affuerunt idonei Albertus Theodericus filius Rotfridi Garnerius filius Rainaldi advocati Thetbertus Theodericus de Supincurte Raimundus nepos supradicti Rainaudi Deinde Albam domnus abbas Guido Ysenbardusque et Robertus cum suis petentes partiti sunt tam servos quam ancillas per medium nominatim terram etiam que hujus erat communitatis De servis igitur atque ancillis hos et has monachorum porcio continet Fredericum Wuinum Guecelinum Girardum Ratrisildum Fredericum Mainerium Othonellum Gauterium Guillelmum Lambertum Johannem Ecilinum filium Otberti Hugonem Garnerium Becilinum Asenfridum mulierum Richoldim Enguiciam Rocelinam Beatricem Lecelinam Aremburgem Mariam Belliciam Inguiciam Heldem Fraamburgem Emmam Odilam Dodam Leuchardim Quia vero monachi curtem suam auxerant et de terra que modo ad hanc diffinitionem communis ad parciendum adjudicata erat clausura sue curtis cinxerant et grangiam suam in eadem communitate fecerant bono spiritu ducti Ysenbardus et Robertus gener suus non solum curtem et grangiam sicuti occupaverant sed etiam totam usque ad fluviolum terram libere de cetero monachis tenendam concesserunt et pro hoc de parte monachorum unum jornalem terre acceperunt Statutum est denique inter utrosque ut si homines vel bestie de parte amborum alterius parti dannum intulerint secundum vicinorum dictum dannum restituatur nullaque lex alia proinde persolvatur Hujus concordie et portionis scilicet que apud Albam facta est testes sunt Thebertus de Montione Johannes de Areio Tecelinus de Naovant Anselmus de Chobe Walterius de Duno