utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330237

Charter Number: 06330237
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1102 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte ecclesie fidelibus quod ego Hugo Musa Avene cognominatus laude et assensu uxoris mee Marie filiarumque mearum Hodierne scilicet et Radulfi mariti sui et Adelidis et Flandine trado et concedo Deo et Beate Marie et ecclesie Molismi dimidiam terram meam de Goachio fratrum sub obedentia Molismensis cenobii in ecclesia Sancti Patusii commorantium usibus et utilitati omnimodis profuturam Feci autem hoc laudante et concedente domno Ilberto de Claro Monte de cujus casamento predictam terram tenebam filiis ejus Odone et Philippo hoc ipsum annuentibus Testis est ex parte ipsorum Ursus ex parte vero mea et ecclesie Guarnerius vicecomes Belmontensis Roricus de Lusarchiis Petrus cognomine Aculeus et Adam frater ejus Antelmus Baatus Hermerius et Ernulfus Odo et Symon filius ejus Porro prescriptorum donationis mee sunt Odo filius Rainardi Drogo filius Berengarii et Albertus Saliens in Bono Ex parte vero monachorum sunt testes Odo de Verzolo et uxor ejus Regina et Hugo Gaufridus Symon filii sui et Wido et Bauduinus prepositus Guilelmus et fratres sui Robertus Marbo Vulgis Rogerius Tebodus Guiboudus Aquinus Reginerius pellifex Odo filius Berengarii et Milo frater ejus et Guillelmus miles
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter