utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330242

Charter Number: 06330242
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1113
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In Patris et Filii et Spiritus sancti nomine ut servetur Trinitatis individuus honor Constat evidenter et cotidianis approbatur inditiis omnem mundum ad deteriora semper dilabi eo quod frigescente in quorumdam cordibus karitate perfidia fraus atque mendatium pene cunctos possideat Quapropter quisquis vero et stabili bono adherere nititur tanto labentia cuncta debet parinpendere quanto hoc quod perpetuitate caret nichil esse perpendit Unde ego Milo de Monte Barri frater Rainaudi ejusdem castri domini de salute anime mee sollicitus et spe meliorum animum habitumque secularem mutare disponens ecclesiam Molismensem in qua beata Dei genitrix Maria decenter veneratur et colitur de quodam fundo paterni mei juris augmentare et heredem instituere hoc litterali testamento decrevi Trado igitur et concedo Deo et Beate Marie Molismensi laude et assensu predicti fratris mei Rainaudi et uxoris ejus [] villam vel allodium de Poilliaco cum omnibus appenditiis suis quicquid scilicet inibi possideo in omni usu et consuetudine in servis et ancillis terris et silvis aquis pratis et pascuis pro salute anime mee et progenitorum meorum servorum Dei hec usibus omnimodis profutura Porro atrium predicte ville quod hactenus injuste possedi quia laycorum non est talis possessio Deo et sancto Mammeti et ipsi ecclesie cujus juris esse cognoscitur a modo dimitto Et ut mea concessio firma et illibata permaneat fraterque meus Rainardus et uxor ejus [] qui presentes assistunt hoc ipsum laudant et sicut ego ita et ipsi hoc subsequenti testamento corroborant Ego Rainardus et uxor mea [] hoc donum quod frater meus Milo Deo et ecclesie Molismensi dedit pro remedio animarum nostrarum ex nostra parte gratanter laudamus et jure perpetuo ab ecclesia possidendum legitima concessione firmamus et infantes nostros cum ad intelligibilem etatem pervenerint laudare faciemus et hoc per manum comitis Milonis de Barro domini nostri nos facere pollicemur cui in fide hoc nos veraciter agere promisimus per manus etiam Tecelini qui dicitur Sorus et Milonis de Nucerio et etiam hominum et casatorum nostrorum quos omnes et fide jussores inter nos et predictam ecclesiam constituimus quatinus si quilibet nostrum ab hac pactione declinare voluerit ipsi minime permittant Quod si alterum nostrum infra hunc terminum mori contigerit ipsi infantes nostros predictum donum concedere faciant et bona que concessimus ecclesiam amittere non permittant Hujus ergo utriusque concessionis testes legitimi existunt Hugo comes Trecensis et homines ejus Rogerius de Juncivilla Achardus Remensis Falco filius Ingermeri Milo comes de Barro Milo de Melay Pontius de Argentolio Hugo de Aisiaco ex parte Rainaldi et Milonis Hugo de Planeto et Hugo filius ejus Otmundus filius ejus Norgaudus filius Bernardi de Riceio Hugo Pauper Petrus filii Rainerii de Monte Barro Godefridus de Molismo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter