utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06330249

Charter Number: 06330249
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Ammortisement
Date: 1111 - 1128
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Hugo Burgundie dux pro salute mea parentumque meorum laude et assensu uxoris mee concedo Deo et Sancte ejus genitrici Marie Molismensi feodum Huberti Wacelini sicut ipse illud prefate dedit ecclesie in servis videlicet et ancillis in terris cultis et incultis in nemoribus et in omni consuetudine et usuario quatinus hoc monachi Molismenses quiete ac sine omni calumpnia de cetero teneant Consuetudines etiam universas si que sunt que de ipso feodo ad me pertineant vel superprisias trado et confirmo Molismensi ecclesie ut omnis occasio maligna querulorum ab hac die super hoc conquiescat Concedo denique et confirmo in quantum ad me attinet donum quod fecerunt de Cirilleio eidem Molismensi ecclesie Ricardus et Hugo frater ejus filii Theobaudi Rufi de Merlenniaco in servis videlicet et ancillis in terris cultis et incultis in nemoribus et planis reditibus et usuariis Quod donum non solum in presenti verum etiam in futuro si ad meum quocumque modo devenerit tenamentum Beate Marie trado Molismensi Denique si de eo dono id est de Cirilleo aliquam infestationem vel calumpniam ab aliquo passa fuerit ab hac die Molismensis ecclesia secundum rectitudinem et fidem contra universam manum tuebor sicut rectus defensor Hec ergo ut prefixum est per manum domni Widonis abbatis trado et confirmo Molismensi ecclesie astantibus fratribus suis Richerio scilicet camerario ejusdem cenobii et Roberto de Plaaneto hisque idoneis secularibus confirmo testibus Gauterio conestabulario Godefrido de Castellione et Matheo his etiam burgensibus Martino atque Tecelino
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter