utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06332273

Charter Number: 06332273
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1188 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Domnus Andreas de Brena reddidit Molismensi ecclesie terras et census quos apud Balneols ipse [] habebat et Wiardum Ogerii filium et herbantum et censum et totos redditus Truncheis preter justitiam et custodiam vineis suis monachi inibi ponent et pro libitu suo vendemiabunt sine contradictione et quamdiu vendemie erunt bestieque dampnum si fecerint libere [erunt] reddendo catallum sine ulla occasione justitie et etiam quicquid in illo finagio fuerit a monachis deinceps acquisitum eorum erit ex concessione domini Andree de Brena [] quod apud Monestrellum et Regniacum et Suriacum Nivernensis comes habebat tradidit monachis preter servos et ancillas Dedit quoque eis libertatem quod in tribus hiis finagiis possent deinceps acquirere Sed si quis sane de hominibus eorum commendatiam fecerit domino Andree nec ipse nec sui in posterum eos contra ipsos monachos de justitia et servitiis suis manutenebunt illos etiam quos ante crucem hoc modo tenuerat penitus monachis quitavit affirmans nec se nec suos umquam a modo in commendatiam contra eos de monachorum hominibus recepturos Reddidit etiam idem dominus Andreas tres vineas maturas pro vino unius annate quod ei monachi dimiserunt et adhuc de Trunchei justitia quam reclamant monachi remanet controversia
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter