utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06350014

Charter Number: 06350014
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1150
Date Type: Internal, A.D., Lunar

map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Ego Godefridus Dei gratia Lingonensis Episcopus notum facio tam presentibus quam futuris quod discordia erat inter Rogerium de Anceio et Ecclesiam Sancti Ioannis Reomaensis de villa que dicitur Estiue Rogerius enim volebat ibi capere plus quam deberet Cognitum est et dictum in presentia nostra quod ibi debet habere saluamentum et quod ab Abbate illud habere debebat est concessum Postea orta est contentio inter Luciam sororem ipsius Roberti et filios suos Rogerium et Hugonem contra Petrum Abbatem Reomaensem de eadem villa iurante illa et filiis eius se facturos de hac controuersia quidquid ego dicerem Ego autem dixi vt tali consuetudine contenti essent qualem recognouerat se habere in presentia nostra predictus Rogerius Est autem hec consuetudo id est saluamentum in manibus Sancti Ioannis excepta terra que fuit Hariodi et exceptis Mansis in quibus habitant homines vel habitaturi sunt in quibus clamat Heldierius Quod saluamentum tale est Singulis scilicet annis sextarium hordei vel auene et duo panes et duo membra carnis porcine si porcus in eo Manso nutritus fuerit et occisus Sin autem due galline et sextarium vini Huius ergo predicti saluamenti medietatem habet Lucia cum filiis suis Quam scilicet ipsa a predicto Rogerio habere debebat Quod si vinum defuerit pro vino dant nummos quantum venditur sextarius apud Rubeum Montem Mansi qui sunt in cemeterio dant dimidium saluamentum Extra cemeterium sunt decem et septem Mansi qui similiter dant dimidium saluamentum Si quis hospitatur in aliquo Manso S Ioannis et non habeat illum integrum dabitur ei extra villam iugerum terre et reddet integrum saluamentum Et si quis Mansus fuit partitus in duabus vel pluribus partibus et ibi hospitantur homines vnum saluamentum persoluunt Annona et vinum redduntur in festo Sancti Martini panis et caro in festo Sanctorum Innocentium vel in die crastina Quod si panis non placet eis pro singulis dabuntur singuli denarij Ministri militum qui illud accipiunt de suo viuent non de rusticorum Et si rustici infra octo dies non dant quod debent facient clamorem ministris Abbatis vel ipsi Abbati Et si Abbas vel ministri eius intra quindecim dies post clamorem non faciunt eis iustitiam ipsi deinceps per se facient et sciendum quod saluamentum istud nusquam reddetur nisi in eadem villa Si vero milites vel eorum ministri propriam iustitiam fecerint ibidem vel apud Rubeum montem illam facient et non longius Hec consuetudo recognita est in presentia nostra coram multis testibus Vltra hanc consuetudinem que dicta est sub anathemate interdicimus ne milites vel ministri eorum aliquid capere presumant Et vt hoc ratum et inconcussum deinceps firmiter habeatur sigilli nostri impressione munimus Huius rei testes sunt Reinaldus Monachus Clareuallis Odo Monachus Acchardus Monachus Arnulfus Gerardus Paganus milites Petrus Magister Simeon et Engelbertus Presbyteri Andreas de Montebarro Calo de Gency Theobaldus de Grisingny Mattheus de Castellu Rainaldus Vicecomes Milo de Castellu Hugo de Monz Huldierius de Birri Iocerannus et Guido Odo Simon Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCL Indictione XIII Epacta XX concurrente V ciclo XVIII Apostolice sedis Cathedram obtinente Domno Eugenio Francorum excellentissimo Rege Ludouico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter