utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06350027

Charter Number: 06350027
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1182
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod discordia que inter Ecclesiam S Ioannis Reomaensis et Domum quandam S Bernardi de Alpium iugis que in Monteregali habetur pro decimis Domus eiusdem Sancti Bernardi que sunt in villa vocabulo Sineuineis nuncupata quas Canonici debebant et minime reddebant ita pacificata est Vtriusque igitur Domus assensu est definitum et sigillorum presentium autoritate firmatum quod Domus Sancti Bernardi pro decimis predictis quas Ecclesie prefati S Ioannis debebat annuatim ipsi Ecclesie pro vnaquaque carruca tres sextarios redderet mediam partem frumenti et mediam hordei Si autem terram predicti Sancti Ioannis exercere vellent ius Ecclesie redderent Hec concordia facta est istis audientibus et laudantibus Ex parte Domus S Bernardi Prior ipsius Domus Lambertus et Amalricus et Arnulphus et alij Conuersi Ex parte autem Ecclesie S Ioannis testes isti fuerunt Rainaldus Abbas ipsius Ecclesie Petrus Monachus Vuillelmus Monachus et alij Monachi eiusdem Ecclesie Teredus Maior Achardus Cocus et alij quamplurimi Hec pax facta est in tempore predicti Rainaldi Abbatis et Petri Prepositi Montis Iouis ipsis laudantibus et concedentibus anno incarnati Verbi millesimo centesimo octogesimo secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter