utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06350038

Charter Number: 06350038
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1192
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Monasterij S Ioannis dictus Abbas presentibus et futuris notum facimus quod fauente Capitulo nostro quietum dimisimus nobili viro Domino Hugoni de Vergei et eius heredibus quidquid habebamus apud Vetus Castrum et in eiusdem castri potestate et etiam vxorem Hugonis Longi in perpetuum possidendam preter vxores Alexandri et Petri que sunt apud Valonis Ipse autem iam dictus Hugo pro recompensatione huius dimissionis concessit nobis quidquid habebat vel reclamabat apud Soenci et apud Monesterel tam in hominibus quam in mulieribus et etiam filios Ioannis Presbyteri Petrum et Michaelem Et vt hoc ratum habeatur ego Hugo iam dictus Abbas presentem Chartam sigilli nostri impressione fecimus confirmari Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo secundo mense Iunio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter