utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06350066

Charter Number: 06350066
Cartulary Title: Reomaus, seu historia monasterii S. Joannis reomaensis, in tractu lingonensi, primariae inter gallica coenobia antiquitatis, ab anno Christi CCCCXXV
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Mandate
Date: 1230
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ego Hugo Dux Burgundie notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod in presentia Andree Domini Espissie et mandati nostri a nobis constituti videlicet Boini Vigerij Castellionis et Petri de Corbigny Prepositi Aualonis Ioannes de Vineis et filij eius videlicet Andreas Nicolaus Clericus Hugoino et Achardus et omnes alij heredes sui quitauerunt Ecclesie Reomaensi spontanei non coacti absque vlla reclamatione quidquid iuris se dicebant habere in omni vtilitate in villa de Soanceio cum appendiciis suis et in finagio eiusdem ville si quid iuris in eodem habebant Dictus autem Andreas Dominus Espissie Ioannes de Vineis et filij eius supradicti non humiliter rogauerunt vt dictam villam de Soanceio cum appendiciis suis aduersus eos et aduersus omnes homines manuteneremus et defenderemus Abbati et Conuentui Reomaensi et de dicte quitatione legitimam garantiam eidem Ecclesie portatemus Nos vero precibus supra dictorum inclinati dictam villam de Soanceio cum appendiciis suis tenemur defendere et conseruare bona fide memorate Ecclesie Reomaensi Et vt ista quitatio rata maneat et inconcussa ad instantiam supradictorum presentes litteras supra dictis Abbati et Conuentui tradidimus sigillinostri munimine roboratas Actum est hoc anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo mense Ianuario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter