Charter Document - 06380012
Charter Number: 06380012
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0623
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0623
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
View Map
Charter:
Sacrosancte basilice sub oppido Divione constructa ubi vir beatus Benignus sacerdos et martir gloriosissimus requiescit in corpore ego illustris vir Ermenbertus ejusque matrona Ermenoara assumpsit nos voluntas pro anime nostre remedio vel eterna retributione ut aliquid de rebus nostris ad suprascriptam basilicam vel sancto domno Benigno debeamus conferre ut monachi vel pauperes ibidem consistentes pro nobis Domini misericordiam debeant deprecare idcirco donamus sicut superius diximus a die presenti hoc est locella aliqua quorum vocabula sunt hec Masciacum quod positum est in pago Lingonico quod per commutationem viri apostolici domni Dodoaldi episcopi ad venerabilem virum Bobolenum abbatem quondam pervenit et alia locella duo Posciacum et Fontem Lagnis que posita sunt in pago Latescinse una cum terris curtiferis et edificiis de superpositis campis vineis pratis silvis aquis accessisque omnibus quod portio nostra est in supradicta locella tam de alodo patrum nostrorum vel undecumque ad nos ibidem pervenit aut in antea pervenire potest mancipiis libertis accolabus quicquid ibidem ab antea possidemus aut in presenti tempore possidere videmur Hoc totum sancto Benigno suisque actoribus damus ita ut a presenti die in Dei nomine recipiant habeant dominentur possideant vel quicquid exinde actores ipsius ad profectum sancti Benigni suisque servientibus facere voluerint liberam ac firmissimam Christo presule in omnibus exinde habeant potestatem ut ipsi monachi vel pauperes ibidem consistentes pro nobis peccatoribus Domini misericordiam debeant deprecare Si quis autem nostrum aut heres aut coheres noster vel quilibet contra hanc donationem a die presenti dicere aut agere aliquid voluerit inferat ad actores basilice sancti Benigni una cum socio fisco auri libram unam argenti libras quinque Et ut hec donatio nostra omni tempore firma et stabilis Domino permittente debeat permanere stipulatione subnixa firmamus Actum in supradicto monasterio publice anno ab incarnatione Domini DCXXXII Ego Imbertus lector rogatus a supradicto Hermenberto hanc donationem conscripsi et datavi die tercio post kalendas septembris anno quinto regni domini nostri Dagoberti regis