utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06380024

Charter Number: 06380024
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0760
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Sacre hac reverentissime basilice sancti Benigni ubi ipse gloriosus in corpore requiescit Ego Rocolenus et conjux mea Ermena pro Dei timore vel pro respectu animarum nostrarum vel pro eterna retribucione ut in futurum veniam nobis prestare dignetur propterea cedimus ad ipso sancto loco vel rectores ejus cessumque in perpetuum esse volumus et de jure nostro in jus et dominacionem ipsius basilice tradimus atque transfundimus hoc est terram proprietatis nostre una cum casa supraposita vel adjacenciis tam mansis terris campis vineis pratis silvis pascuis cultis et incultis aquis aquarumve decursibus quod est in pago Belnensi in fine Maliacense in eldere qui vocatur Vilare omnia et ex omnibus quicquid ad ipso mansa aspicere videtur totum et ad integrum cum omni re inexquisita a die presente ad ipsa basilica cedimus atque transfundimus ut quicquid exinde a die presente rectores ipsius basilice ad profectum ipsius facere loci voluerint liberam habeant potestatem faciendi Si quis vero quod nec fieri credimus si nos ipsi vel aliquis de heredibus nostris vel quislibet ulla emissa persona qui contra cessionem istam venire conaverit quod repetit nihil evindicet et insuper una cum socio fisco sit culpabilis ipsius basilice vel rectoris ejus auri uncias tres sciant se esse multandos et hec cessio omni tempore firma permaneat stipulatione subnixa Actum Cadussa villa publice Signum Rocholeni qui hanc cessionem fecit Signum Ermenare que fieri et firmare rogavit Signum Ghisleberto Signum Ritcario Signum Natale Signum Ragenfredi Datum quod fecit mensis februarius dies II in anno nono regnante domno nostro Pippino glorioso rege Ego Diddo lector hanc cessionem scripsi et subscripsit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter