utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06380028

Charter Number: 06380028
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0776
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Domino sacrosancta ecclesia sancti Benigni Divione constructa ubi ipse domnus et preciosus in corpore requiescit ubi in Dei nomine David presbiter una cum ipsa congregacione deservire videntur Igitur in Dei nomine Egremarus et matrona sua Eva cogitavimus pro Dei misericordia et venia peccatis nostris minuandis propterea donamus et a die presente donatum ut permaneat volumus hoc est in fine Norviense in ipsa villa mansis curtiferis campis pratis silvis aquis vel decursis exis et regressis vel omnis adjacenciis quicquid in ipsa jam dicta fine vel in ipsa villa visus sum habere vel dominare totum et ad integrum porcionem nostram a die presente tradimus atque transfundimus ut quod ipsi custodes ecclesie de ipsas res facere voluerint liberam et firmissimam in Dei nomine in omnibus abeant potestatem Si quis vero quod nec fieri credimus si nos aut heredes nostri vel quislibet ulla oposita persona qui contra hanc donacionem nostra voluntate facta et scripta venerit aut agere vel calumniare presumpserit evindicare non valeat quod repetit et insuper inferat ipsi ecclesie vel suis custodes una cum socio fisco auri uncias II et nihilominus presens hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Buxeria villa publica S Egremari et Evane qui hanc donacionem fieri et firmare rogaverunt S Grimerio S Bladono S Adalgaudo Ego Manfredus presbiter scripsi et subscripsi et datavi die sabbato ante kalendas februarii regnante domno nostro Karolo anno VIII regni ejus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter