Charter Document - 06380040
Charter Number: 06380040
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0816
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0816
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Charter:
Domino sacrosancto monasterio sancti Benigni qui est sub oppido Divione constructus ubi ipse preciosus in corpore requiescit ubi et venerabilis vir Erlegaudus preesse videtur abba seu et illa congregacio tam presbiteri diaconi sive clericos qui ibidem deservire videntur In Dei nomen nos igitur Dodo Amalbardus Eraglus donamus donatumque esse imperpetuum ut permaneat volentes hoc est de rebus nostris propriis que sunt site in pago Attoariorum in villa Sancto colonica sive in Bargas vel in ipsas fines hoc est pratum unum qui habet terminaciones de uno latus Vuitgerius tenet de alio latus ratio sancti Mammetis de uno fronte terra sancti Benigni de alio vero fronte Eraclius tenet Et habet in longo perticas agripennales XXX et pedes V et in lato perticas V et pedem I et dimidium infra ipsas terminationes ad integrum et campum unum qui habet terminationes de uno latere terra sancti Benigni de alio latere strada publica de uno fronte Vuitgerius tenet ac sui heredes de alio vero fronte Ildeboldus tenet infra istas terminationes ipsum campum exterminatum de jure nostro et dominacione ad integrum tradimus in vestra potestate et dominatione a die presenti jure perpetuo ad possidendum ut quicquid exinde rectores ipsius monasterii de ipsis facere voluerint liberam et firmissimam habeant in omnibus potestatem nullo contradicente Si quis vero quod futurum non credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris vel quislibet ulla opposita persona que contra hanc testamenti donationem contra vos aut successores monasterii ullam calumniam dicere aut repetere voluerit non valeat evindicare quod repetit sed insuper rectoribus ipsius monasterii una cum socio fisco persolvat auri untias II et nihilominus presentis donum testamenti omni tempore firmum et stabile permaneat stipulatione subnixum Actum Bargas villa publice Signum Oddonis S Eraclii S Beati S Amalbardi S Ermengardis S Gisliane S Gesiudriane qui consenserunt et fieri rogaverunt S Ildeboldi S Aquini S Vuineboldi S Ildemanni S Turpuini S Farulfi S Vulfaldi S Ilducii S Arilloni Ego in Dei nomine Leotaldus presbiter rogatus hoc testamentum donationis scripsi et subscripsi et datavi die jovis post mensem februarium anno tertio regni domini nostri Ludovici imperatoris