utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06380053

Charter Number: 06380053
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0841
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Auxiliante Domino placuit atque convenit ut inter Geraldo presbitero et ab alia parte Usuardo aliquid de terris eorum inter se commutare vel procamiare deberent quod ita in Dei nomine plenissima voluntate fecerunt Dedit Geraldus presbiter de suo proprio partibus Usuardo de terra culturale in fine Longoviana jornales II et sunt siti in actum Oscarense terminant de uno latus terra sancti Benigni et terra sancti Nazarii et de alio latus Fulbaldus tenet de suo proprio de uno fronte terra sancti Nazarii de alio vero fronte ipse Geraldus presbiter tenere videtur et habet in longo perticas agripennales LX in uno fronte perticas agripennales IV pedes X de alio vero fronte perticas agripennales III pedes VII infra istas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum commutavit Geraldus presbiter de suo proprio partibus Usuardo ad opus sancti Benigni ad beneficium recipiendum Similiter dedit Usuardus partibus Geraldo presbitero de suo beneficio peciola de terra que est sita in actu Oscarense in fine Elariacense seu et in ipsa villa Elariaco qui terminat de uno latus Adalnodus tenet de sua colonica de alio latus Evremarus tenet de uno fronte fluvius Oscia decurrit et ad jus tenet de alio vero fronte strada publica pergit et habet in longo perticas agripennales XXV in superiori fronte perticas agripennales VIII et in subteriore vero perticas agripennales VIII infra istas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum commutavit Usuardus Geraldo presbitero ad proprium recipiendum Et repromittunt inter se unusquisque pars contra pari suo de hoc quod accepit quod nulla calumnia nec dicere nec repetere non debeat quod si fecerit inferat pars parte custodi in duplum tantum quantum ipsa terra eo tempore meliorata valuerit fisco vero auri uncias II et hoc procamium inter ipsos factum omni tempore firmum et stabile permaneat stipulatione subnixum Actum Elariaco villa publica Ego Geraldus hanc commutacionem factam relegi et firmare rogavi S Gaudsaldo S Agolino S Aimerado S Evregrimo Fluuno Ego Arnaldus presbiter rogatus hanc commutacionem scripsi et subscripsi Datum die dominico VIII idus maii regnante Lothario imperatore anno I Ego Odo clericus rogatus sub Signum Leotaldus presbiter Vulfelmus Arlafr[] Airfous Gundac[rus] Agenbaldus presbiter Esenbertus Arambaldus Adalmandus presbiter Adalramnus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter