utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06380065

Charter Number: 06380065
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 0825
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Domino fratribus cuncta congregatione sancti Benigni presbiteris diaconis sive clericis emptoribus Ego in Dei nomen Saivardus presbiter venditor vendidisse me vobis constat et ita vendidi res meas proprias que sunt sitas in pago Oscarense in villa Norvia seu in ipsa fine subjacent terminat ipse mansus de ambis lateribus Vualaricus tenet in uno fronte terra sancti Benigni in alio fronte exus communalis infra istas terminaciones ipso manso una cum supraposito cum granica et clusuris et omnis edificiis et alias res quicquid ad ipso manso aspicit tam campis quam silvis sive pratis quicquid de genitore aut de genetrice mea ad me advenit aut pervenire potest excepto duas peciolas quas dedi Florencio totum ad integrum vobis vendo trado atque transfundo Et accepi de vobis precium sicut inter nos convenit et nobis complacuit valente incontra argento libras V Propterea inprimis ipsa precia predictas res de meo jure et dominacione in vestra trado potestate et dominacione a die presenti faciendi quod volueritis nullo contradicente Si quis vero quod futurum esse non credimus si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quislibet ulla opposita qui contra hanc vendicionem voluntate mea conscripta ulla calumnia agere vel generare presumpserit non valeat evindicare quod repetit sed inferat vobis vestrisque successoribus in duplum tantum quantum ipse res eo tempore meliorate valuerint fisco vero auri uncias V Et hec vendicio inter nos facta omni tempore firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Norvia villa publice Sigu Saivardo presbiteri qui hanc vendicionem fieri et firmare rogavit Sigu Walarico qui consensit S Ansfredo S Sarilono S Balterio S Blismodo S Accillono S Madalfredo S Arlafredo S Trocbodo S Teotmaro S Ostreut S Bladanono Ego Warnerius diaconus scripsi et subscripsi datavi die mercoris proximo mense martio in anno XII regnante domno nostro Karolo rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter