Charter Document - 06380087
Charter Number: 06380087
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dispute
Date: 0870
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dispute
Date: 0870
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
View Map
Charter:
Notitia qualiter veniens in castrum Divion Bertilo coepiscopus et abba sancti Benigni in solarium sancti Stephani super muros positum coram missis domni Isaac venerabilis episcopi Berfredo videlicet abbate et Mummione atque Brunardo vassallis ipsius ceterisque quampluribus interpellavit quosdam homines sancti Benigni Bonefridum et Everfredum ac Radulfum coheredes quoque eorum de rebus beati Benigni sitis in villa Ischiriaco proclamans quoniam pater eorum Evrigerius et filii ejus Everfredus et Barlus eas pro beneficio tenuerant et illi malo ordine in proprium sibi usurpabant alodum et de hoc testes adhibuit predictus abba qui ita esse in omnibus attestantes affirmaverunt sicut ille dicebat his nominibus Trudulfum Servadum Vulflannum Moysem Madelgaudum Ysembertum Magnarium Grimbertum Baldoinum Aduinum Cumque quamdam adversus hos testes noticiam ostendissent et lecta in conspectu bonorum hominum ibidem adstantium falsa fuisset comprobata dijudicatum est ut interrogarentur si testes ex parte sancti Benigni reciperent qui hec testabantur quod cum devicti ita se facere respondissent presentes judicaverunt scabinei cum aliis adsistentibus hominibus ut res secundum legem redderent supradictas sicque facientes cum festuca se in omnibus exutos dixerunt et per vuadium prefato abbati et missis domni Isaac reddiderunt Facta est hoc lege his presentibus Berfredus abba subscripsi S Mummionis S Brunardi S Achei S Avarni S Odilonis S Gisonis S Avolonii S Elisei S Archendrici S Huonis S Moise S Alarico S Atalfei S Vuandaleno Ego Ayrardus presbiter hanc noticiam relegi et subscripsi Datavi XI Kalendas magi indictione III anno XXX regnante Karolo rege