Charter Document - 06380104
Charter Number: 06380104
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0877
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0877
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus ejusdem Dei omnipotentis misericordia imperator augustus Imperialis celsitudinis mos est fideles imperii sui donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare sublimesque efficere Proinde ergo et nos antecessorum nostrorum imperatorum scilicet morem exequentes decernimus quemdam fidelem nostrum nomine Baldricum de quibusdam rebus nostre proprietatis honorare Sunt autem eedem res in pago Tornotrinse super fontem qui vocatur Aurora hoc est in villa que vocatur Turigeius mansus indominicatus cum cappella in honore sancti Lupi constructa et mansi XI ad eandem villam pertinentes in Pruriaco etiam villa est mansus unus exinde pertinens et ad predictos tredecim mansos pertinent res que sunt in Heredo villa et in villa Valeris et in Velnai villa Prefatos itaque mansos XIII cum cappella et cum mancipiis utriusque sexus campis molendinis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus et cum omnibus que ad ipsos mansos juste et rationabiliter pertinent ubicumque inde aliquid conjacet memorato fideli nostro Baldrico concedimus et de nostro jure in jus et potestatem ipsius solemni more delegamus et delegando transfundimus quatinus exinde hujusmodi potestatem libere agendi quicquid voluerit habeat perpetualiter ab hodierna die et deinceps sicut et ex aliis rebus sue proprietatis tam scilicet ipse quam et sua posteritas et quicquid ad hoc legitime pertinendum est quod adquirere potuerit liberam juste acquirendi habeat potestatem Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter conservetur manu propria subter firmavimus et anulo nostro insigniri jussimus Signum Karoli gloriosissimi imperatoris augusti Audacher notarius advicem Gauzlini recognovit et subscripsit Hetfridus ambasciavit Datum V idus septembris indictione X anno XXXVIII regni domini Karoli imperatoris in Francia et imperii ejus anno II Actum Vercellis civitate In Dei nomine feliciter amen