Charter Document - 06380108
Charter Number: 06380108
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0878 - 0879
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0878 - 0879
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Charter:
Sacrosancto monasterio sancti Benigni in quo ipse beatus martyr Christi requiescit juxta Divion castrum Ibique veniens quidam homo Moyses nomine condonavit ad ipsum prefatum locum una cum uxore sua simul consentiente Ragimburgis nomine res proprias sue adquisicionis pro suarum remedio animarum et indulgentia atque venia suorum peccatorum cogitantes simul casum humane fragilitatis que sunt site in pago Divionense in fine Cangiaca seu in ipsa villa videlicet casale unum qui terminat de uno latere terra sancti Sequani de alio latere de ipsa hereditate de uno fronte Nantoardus tenet de alio vero strada publica et habet in longum perticas agripedales XII et pedes VIIII et per transversum perticas X infra istas terminationes totum ad integrum Similiter donamus de terra arabile in ipso pago in fine Arcis jornales VI qui terminant de unos latus Ayrardus tenet de alio vero de ipsa hereditate de uno fronte terra sancti Sequani de alio strada publica hec omnia totum ad integrum Similiter donamus in alia fine juxta predictam villam jornales IIII qui terminant de ambis lateribus Nantoardus tenet de uno fronte de ipsa hereditate de alia strada publica Similiter donamus in alio loco jornales IIII qui terminant de uno latus Aduinus tenet de alio Vualicherius tenet de uno fronte Nantoardus tenet de alio strada publica Similiter donamus in ipsa villa vineam que terminat de uno latus et uno fronte Vualicherius tenet de alio latus et uno fronte de ipsa hereditate hec omnia infra ipsas terminationes vel perticationes totum ad integrum donamus tradimus atque transfundimus de nostra potestate et dominatione in potestate et dominatione ecclesie sancti Benigni et omnium monachorum ibi Deo servientium sicut jam superius dictum est tenendi habendi commutandi possidendi nullo contradicente Si quis vero de heredibus nostris aut proheres vel ulla admissa persona contra hanc donationem nostra voluntate factam venire aut repetere vel ullam calumniam facere temptaverit nullo modo valeat evindicare quod repetit sed insuper coactus una cum socio fisco libram auri persolvat et hec donatio firma et stabilis omni tempore permaneat stipulatione subnixa Actum Divion monasterio sancti Benigni publice Signum Moyse et uxoris sue Ragimburgis qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt S Madelbert qui consensit S Bertran S Nantoart S Eldebert S Adelbert S Gardinco S Framierii S Arnoldo S Madelgaudo S Otgerio S Madelgerio Ego Vulfardus scripsi et subscripsi datavi die dominico anno secundo Ludovici regis filii domni Karoli augusti