utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06380122

Charter Number: 06380122
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0881
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
In Christi nomine Noticia traditoria vel locum vestitoria qualiter vel quibus presentibus Ingoni abbati et Teutfredo preposito necnon monachis monasterii sancti Benigni martiris vendiderunt quidam homines idem Folcradus cum uxore sua et Teutgerius et uxor sua terram hereditatis sue in Asciriaco villa coram testibus Ego in Dei nomine Folcradus et uxor mea Teutburgis venditores vendimus vobis idem Yngoni abbati et monachis sancti Benigni et tradimus ad ipsam casam Dei a die presenti campum unum juris nostri qui est situs in pago Oscarensi et in fine ville Asciriaco et ipse campus abet terminaciones de uno latus terra sancti Albini ex alio latus de ipsa hereditate in ambis frontibus strada publica pergit infra istas terminationes totum ad integrum vobis vendimus tradimus atque transfundimus et accepimus a vobis precium sicut convenit inter nos in argento solidos VI propterea de nostra dominacione in vestram tradimus potestatem et dominacionem jure perpetuo ad possidendum ita ut ab ac die habendi tenendi seu commutandi vel quicquid a die presenti in honore sancti Benigni facere volueritis liberam hac firmissimam in omnibus abeatis potestatem nullo contradicente Si quis vero quod futurum esse non credimus si nos aut ullus de heredibus nostris vel proheredes aut quislibet ulla opposita vel emissa persona que contra hanc vendicionem aliquam calumniam generare presumpserit non valeat vendicare quod repetit sed inferat ad ipsam casam Dei et suis rectoribus una cum socio fisco auri untias II componat et hec facta venditio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Aziriaco villa publice Signum Folcradi et uxoris ejus Teutburgis qui hanc venditionem a se factam firmare rogaverunt Signum Witsonis et Salaman qui consenserunt Signum Ratbodi Signum Otolgeti S Armanni S Armuini S Leutgisi Ego in Dei nomen Moringus laicus presens fui scripsi et datavi die martis proximo in mense januario in anno II regnante Karlomanno rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter