Charter Document - 06380125
Charter Number: 06380125
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0881
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0881
Date Type: Internal, Calendar, Regnal
View Map
Charter:
In nomine Domini Dei eterni et Salvatoris nostri Jhesu Christi Karlomannus Dei gratia rex Regum predecessorum nostrorum consuetudo semper extitit fideles suos maximis honoribus illustrare atque sublimes efficere quatinus in eos et benignitatem suam ostenderent et animos illorum arctius in suam fidelitatem adstringerent Quocirca noverit cunctorum fidelium Dei atque nostrorum industria presentium scilicet atque futurorum quod adeuntes nostram mansuetudinem Geilo Lingonensis ecclesie venerabilis episcopus necnon et amabilis fidelis noster Baldricus innotuerunt nostre celsitudini quasdam res inter se commutasse que sunt site in pago Tornotrensi in vicaria Stolvicensi in villa Turgiaco super fontem Orose quod dederit predictus episcopus Baldrico paginam terre ex rebus sancti Aniani cum farinario continennentem in se anzingas duas et quartam partem unius jornalis cum fonte discurrente et econtra Baldricus partibus jam dicti presulis dederit ex sui proprietate campum unum continentem in se anzingas II et in alio loco in ipsa villa anzingam unam et quartam partem alterius cum farinario pro utilitate predicte ecclesie vel communi necessitate poscentes ut eorumdem commutationem nostra etiam corroboraret auctoritas Placuit ergo nobis eorum utilibus annuere postulatibus jussimusque conscribi preceptum nostre auctoritatis per quod constituendo sancimus et sanciendo concedimus ut commutatio ambarum partium per omnia successorum tempora inviolabilis permaneat ita ut unaqueque pars de his que commutavit pro sui qualitate facere proprio jure quicquid [elegerit] habens potestatem tenendi possidendi edificandi donandi atque distribuendi sine alicujus contradictione Et ut hec nostre auctoritatis largitio in Dei nomine firmior habeatur ac sempiternis valeat perdurare temporibus anulo nostro sub sigillari jussimus Norbertus notarius advicem Vulfardi recognovit et subscripsit Datum XV kalendas augusti indictione XIIII anno III regnante Karlomanno gloriosissimo rege Actum apud Conriacum villam in Dei nomine feliciter amen