utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06390229

Charter Number: 06390229
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1004 - 1016
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Garnerius et frater ejus Aldo dederunt allodium suum quod conjacet in loco qui dicitur Mortariis in comitatu Divionensi Constat autem allodium in terris cultis et incultis ex se simpliciter divisum in sylvis vero partim per se partim cum aliis participantur heredibus Proprium quidem allodium terminatur de uno latere de terra sancti Mammetis a loco qui dicitur Niger Solium in superiori parte usque ad Vadarno villam in inferiori jam dicto loco Niger Solio usque ad exartum Vuillelmi et usque ad sylvam pertinentem ad Saviniacum item de una parte est terra Odonis pertinens ad Spaniacum item de alio latere de loco nuncupato Nerlangio usque ad Campum Peduliosum et usque ad lacum et usque ad terram sancti Petri de Villa Comitis commune est cum aliis heredibus item de alia parte terra est pertinens ad Vadarnodum Item hoc alodum incipit a Quercu Perdulioso et pervenit usque Spaniacum et usque Cangegium et Casnedum et usque Villam Comitis Ut ergo proprium et commune totum simul ad jam dictum sancti Benigni transferrent locum acceperunt a domno Vuillelmo abbate et monachis ejusdem loci octo libras denariorum Sicque ex consensu uxoris et infantum ipsius Varnerii tradiderunt atque condonaverunt prescriptum allodium proprium simul et commune ad denominatum monasterium sub presentia domni Brunonis episcopi aliorumque illustrium virorum consentiente et testificante Vualone comite et fratre ejus Vualterio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter