utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06390293

Charter Number: 06390293
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1029
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Cognoscat utriusque sexus presentis et futuri quod ego Roclenus veniens ad mortem cogitans futurum Dei judicium tradidi ad locum beate Dei genitricis Marie quod constructum est ante portas castri Sarmasie mansum unum cum cavenaria in villa que vocatur Vitriaco servum etiam nomine Albertum Et ut hec donatio mea firma permaneret manu mea eam firmavi et mater mea postea veniens ad monasterium supradictum cum filio Brunardo hanc donationem firmaverunt testibusque firmare rogaverunt Sig Ingale Sig Brunardi filii ejus Sig Humberti advocati Sig Ermentrude Sig Hilenandi Amelini et Tetbaldi Sig Hugonis Sig Jozelmi filii Gothefredi Sig Arlebaldi Sig Guntelini Sig Lamperti Pigmenti Sig Lamperti fratris Brunardi Sig Gotesmanni Sig Oddilane Sig Ingelburgis Acta sunt hec apud Sarmasie castrum anno ab incarnatione Domini MXXVIIII indictione XII regnante Rotberto Francorum rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter