utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06390309

Charter Number: 06390309
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1031 - 1032
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Rodulfus Divina Propitiante Clementia Rex Si fidelium nostrorum petitionibus quibus apud sublimitatem nostram pro sacris locis interveniunt aurem libenter accomodamus regiam procul dubio exercemus consuetudinem et ob id in nostre fidelitatis obsequiis eos devotiores efficimus et ad anime nostre salutem nobis profuturum omnino confidimus Comperiat igitur omnium fidelium tam presentium quam futurorum sollertia quoniam adiens serenitatis nostre presentiam nobis valde carissimus venerabilisque pontifex sancte sedis Vesontionensis metropolis nomine Hugo obnixe deprecatus est quatinus privilegium quoddam quod Divionensi cenobio nomine et corpore gloriosi martiris Benigni sacrato de quadam ecclesia in honore beate Dei Genitricis dicata contulerat nostra auctoritate regalique precepto confirmare deberemus Cujus precibus quoniam juste vise sunt et quia idem vir valde dilectissimus nobis erat maxime ob amorem predicti martiris fratrumque inibi degentium quibus jamdudum in eadem Salinarum villa ubi predicta ecclesia sita est nostrorum bonorum aliqua ob anime nostre salutem concesseramus et quorum nos orationibus commendaveramus libenti annuens animo per hoc nostre auctoritatis preceptum ejus piam voluntatem ac laudabile confirmo privilegium quo per omnia succedentia tempora ratum habeatur et firmum Quod si quisquam aliquando quod eventurum minime credimus huic sublimitatis nostre edicto obviare preceptumve regale temptaverit ullo modo infringere a Deo omnium Rege regum eterno supplicio punitus presentique ultione multatus decem libras auri regali camere inferat totidemque etiam monasterio prefato componat et hec nostra constitutio inconvulsa stabilisque in sempiternum persistat Signum Domni Rodulfi Regis Pii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter