utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06390338

Charter Number: 06390338
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1054
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
map View Map
Charter:
In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Rotbertus Gratia ejusdem Dei nostri Inferioris Burgundie dux Si competentibus servorum Dei petitionibus nostra principalis annuit clementia non tantummodo predecessorum nostrorum liberalia imitamur facta verum etiam indeficientia vite eterne nobis lucramur premia Quapropter tam presentibus quam futuris notum volo esse quia monachi Divionensis monasterii nostram adeuntes mansuetudinem rogaverunt obnixe concedi sibi unam venalem tabernam secundum antiquam ipsius loci consuetudinem de cujus lucri adquisitione possent quoquomodo suam sustentare paupertatem Quorum deprecationem ut multorum testimonio justam per omnia esse didici et hoc ipsum sancto Benigno a patre meo rege Rotberto et ab antecessoribus ejus Francorum regibus concessum comperi et ego concessi tale scilicet super hoc statuens decretum ut idem monachi quandocumque voluerint et quot vasa eis placuerit in quacumque taberna claustri sui vendant vinum proprium videlicet non alienum aut ego vendam aut non vendam vinum meum Si autem ipsi a venditione cessaverint et ante triduum compererint banni mei edictum obediant banno meo per tres anni terminos quindecim dierum spatio quattuor scilicet septimanas pro Ducatu et quindecim dies pro Divionensi comitatu quod tunc tenebam in mea manu Si autem vendentibus eis proprium vinum banni mei exierit edictum quamvis alii homines a venditione vini cessent [ipsi] tamen propter hoc interdictum vendere non cessabunt Hujusmodi ergo concessionis testamentum sancto Benigno precepi fieri in castro Divionensi et in domo mea propria stipatus multitudine populi militaris pariter et plebeii adstantibus quoque monachis ipsius cenobii statuens per hoc et confirmans ut nullus deinceps successorum meorum neque dux neque comes neque episcopus neque prepositus hanc largitionem a me factam tollere presumat Si vero aliquis contra hoc statutum quicquam fraudis machinare voluerit non valeat evindicare quod inique conatus fuerit sed insuper eterna maledictione damnatus camere nostre talentum auri persolvat et sancto Benigno centum librarum solutione satisfaciat Ut vero ista auctorizabilis largitio mea firma et stabilis maneat per succedentia sibi tempora cartam hujus decreti propria manu firmavi et corroboravi et laudandam et confirmandam manibus omnium adstantium tradidi S Rotberti ducis auctoris hujus largitionis S [] S [] S Vuidonis S Vualterii vicecomitis filii ejus S Frotmundi Jusseiensis S Balduini S Odonis prepositi S Vuarini S Vuarnerii canonicorum prepositi S Cuschilini Fuerunt autem et monachi ibidem sic nominati Aduinus Albericus Gibuinus Teodericus Ainardus servi vero sancti Benigni Arembertus Oddo major Durannus Girardus item Girardus Humbertus Cocquus Arnaldus filius ejus Hugo Actum publice castro Divione XVII kal Febr dominica die festivitate sancti Marcelli pape anno MLIIII dominice incarnationis regnante Heinrico Francorum rege predicti ducis fratre
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter