Charter Document - 06390360
Charter Number: 06390360
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1084
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1084
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
View Map
Charter:
Ego Rotbertus Dei gratia Lingonensis episcopus tam presentibus quam futuris notum volo fieri quod domnus Jeronto abbas Divionensis et Hugo prior de Saxifonte in presentia nostra de quodam Warnerio capellano de Mora graviter conquesti sunt eo quod redditus ecclesiarum de Mora et de Sarcecurte et de Saxifonte sicut debuerat non reddidisset Qui Warnerius in presentia nostra male super hoc convictus et dampna illata restituit et ministerium [m]atricularii quod huc usque possederat guerpivit et per manum nostram predictum abbatem prioremque Saxifontis investivit et cuidam sacerdoti Hugoni nomine communi consilio predictarum ecclesiarum curam commisimus prius tamen ab eo fidelitate accepta quod priori Saxifontis debitos redditus secundum compositionem olim factam redderet et in nullo ab ea deviaret Verum ne aliqua discordia inter priorem Saxifontis predictumque capellanum et successores eorum hac de causa denuo oriretur compositionem pari consilio inter eos factam approbavimus scilicet talem quod sacerdos qui tractus a priore Saxifontis ad prefatas ecclesias fuerit in ecclesia de Mora medietatem tam elemosinarum quam oblationum accipiet exceptis his que ab extraneis oblata fuerint de quibus terciam partem habebit In ecclesia de Sarcecurte accipient monachi duas partes tam oblationum quam elemosinarum et cappellanus terciam Si vero aliqua venerabilis persona in predictis parrochiis obierit cappellanus priorem adscisscet qui prior si ire voluerit priorem missam cantabit et capellanus secundam Si prior defuerit et de monachis ejus aliquis perrexerit cappellanus primam et monachus secundam missam cantabit In Saxifontis ecclesia dominico die capellanus si cantaverit unum denarium accipiet excepto illo de caritate secunda feria si cantaverit medietatem oblationis habebit nisi sit dies festus et tunc solum nummum accipiet privatis diebus quod ei oblatum fuerit suum erit in nativitate Domini in Pascha ceterisque precipuis sollempnitatibus non nisi solum denarium confessiones baptisteria albatorum sepulturas reconciliationes mulierum peras et nuptias solus habebit de elemosinis defunctorum terciam partem habebit et si quid ei speciatim divisum fuerit suum erit sicut et monachorum erit quod eis speciatim dabitur Ceterum si in castello Saxifontis obsidionis aut guerre aut cujuscumque eventus causa capella constructa fuerit nec capellanus nec alius quis in ea cantare presumet nisi prior concesserit et hoc tantum necessitate instante Quod autem in ea oblatum fuerit prioris erit decimas vel alios redditus si in predictis locis acquisierit nichil in eis capellanus habebit Hec compositio publice lecta in claustro Lingonensi coram pluribus ecclesie nostre personis a nobis confirmata est et autenticata anno incarnati Verbi MLXXXIIII XIII kalendas septembris Testes fuerunt Johannes archidiaconus Otto cancellarius Lugdunensis ecclesie qui aderat Jocerannus Wilencus Lingonensis ecclesie canonici Ebrardus quoque scriptor et scriniarius noster et alii quam plures Quicumque hanc compositionem ad pacis et caritatis custodiam a nobis corroboratam transgressus fuerit auctoritate Dei et nostra excommunicatus a regno Dei et a consortio justorum in perpetuum separetur nisi resipuerit Amen Fiat