utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06390364

Charter Number: 06390364
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1097
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Ad hoc divine dispensationis nutu gubernacula sancte Ecclesie rectoribus committuntur ut prudenti consideratione adhibita sic sibi commissa dispensent quatinus divini cultus honor et reverentia in omnibus preponatur Quod cum omni potestati agendum sit maxime sacerdotibus est providendum quorum sine intermissione studium esse debet depravata corrigere diligere ordinata et spirituali et temporali beneficio commissas sibi ampliare ecclesias ut dum more servorum fidelium super familiam domini sui constituti in paucis prudentes dispensatores extiterint super multa in eterne retributionis gaudia statuantur Unde commissi talenti lucrum augere desiderans ego Walterius sancte Cabilonensis ecclesie humilis episcopus de statu sacrorum locorum sollicitus communicato consilio cum fidelibus nostris clericis atque laicis ecclesiam sancte Marie in suburbio Cabilonensi supra ripam Araris sitam quam violentia quorumdam tyrannorum a prisce religionis et ordinis honore detorserat disposui reformare monasterio Divionensi videlicet sancti Benigni a quo eam antiquitus fuisse possessam certa relatione compereram Itaque confratris nostri Jarentonis venerabilis abbatis precibus provocati cujus larga benignitas ampliora dignissime mereretur predicto monasterio reddimus atque concedimus prefatam ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus sub reverentia et honore Cabilonensis ecclesie atque successorum nostrorum tam sibi quam suis successoribus jure perpetuo possidendam Et ut istius nostre concessionis immo redditionis auctoritas inviolabili vigore perduret et omnium obsistere volentium occasiones evacuet manus nostre subscriptione et consensu clericorum nostrorum eam previdimus confirmandam S Gausleni decani S Landrici prepositi atque archidiaconi S Rodulfi thesaurarii S Eldradi cantoris S Hugonis S Rotberti vicedomini S Petri Laicorum S Widonis S Siguini S Wicardi S Hugonis S Bernardi Actum publice Cabilonis II idus septembris anno ab incarnatione Domini MLXXXVII indictione decima Ego Lambertus scripsi sub vice Eldradi cancellarii regnante Philippo glorioso Francorum rege feliciter Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter