utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06390416

Charter Number: 06390416
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1106
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
map View Map
Charter:
Hugo Dei gratia Lugdunensis archiepiscopus sancte apostolice sedis legatus omnibus fidelibus notum esse volumus quod tempore domni Paschalis II pape ex precepto ipsius Bisontinos clericos et abbatem Divionensem Ierentonem ad diffiniendam controversiam que inter eos erat de ecclesia sancte Marie Salinensi Lugdunum convenire fecimus Quorum actionibus et responsis auditis visum est nobis et qui nobiscum erant venerabilibus episcopis Hugoni scilicet Gratianopolitano Ismioni Diensi et Roberto Lingonensi ut amicabili pacto potius quam judiciali sententia eorum litem finiremus Convenit igitur inter eos ut monachi Divionenses omnes querelas quas adversus clericos Bisontinos aut scripto aut sine scripto in Salinensibus ecclesiis habere videbantur per manum nostram ipsis clericis omnino vuirpirent et dimitterent et ecclesie quidem Bisontine clerici omnes ecclesias Salinenses sine omni Divionensis ecclesie querela jure perpetuo possiderent clerici vero Divionensibus monachis concederent quatinus in terra Divionensis ecclesie in aliquo convenienti loco capellam septem statuarum in longitudine excepta absida ad unum tantum altare competente et quatuor in latitudine in Salinis edificare liceat cymiterium autem ex omni parte circa ipsam capellam septem statuarum similiter ad sepeliendum tantum monachos alias vero personas ibi non sepeliant parroechianos autem Salinenses nec vivos nec mortuos suscipiant Quod si aliquis parroechianorum Salinensium in egritudinis lecto positus monachus pro metu mortis effici voluerit non nisi presbitero cujus parroechianus est annuente eum suscipiant Concesserunt etiam clerici ipsis monachis decimam unius tantum vinee ejus quam ex his quas eo tempore in dominicatu tenebant usque ad proximum Pentecosten potissimum elegerint et clericis notum fecerint Promisit autem abbas et monachi sui per manum nostram quod tam in his quam in aliis que ad Bysontinam diocesim pertinent ecclesie Bysontine salvo ordine suo obediant et canonicos bannos atque excommunicationes archiepiscopi et ministrorum ejus diligenter observent Statuimus igitur et apostolica auctoritate firmamus ut diffinitio ista utrimque inconcussa servetur Si quis vero hujus nostre diffinitionis scienter temerator extiterit nisi infra quadraginta dies post commonitionem resipuerit et ei cui injuriam intulerit amicabili compositione aut judicio competenti satisfecerit lese apostolice majestatis reus habeatur Actum Lugduni publice anno incarnationis dominice millesimo CVI pridie kalendarum aprilis sabbato in albis Hujus vero diffinitionis testes sunt isti S Hugonis Gratianopolitani episcopi S Ismionis Diensis episcopi S Roberti Lingonensis episcopi S Rostanni Lugdunensis archidiaconi S Theothardi Lugdunensis camerarii S Ioceranni Ludgunensis cantoris S Godonis canonici et archipresbyteri S Maynerii decani Bisontini S Hugonis decani S Stephani S Willelmi archidiaconi S Stephani cantoris S Hugonis archidiaconi S Ierentonis abbatis S Ioffredi prioris S Hugonis monachi S alterius Hugonis de Bers monachi S Odonis monachi S Evrardi monachi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter