Charter Document - 06390426
Charter Number: 06390426
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1109 - 1113
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1109 - 1113
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Quia vite brevitate cotidiane quoque instantie novitate labilis est hominum memoria veterum Patrum sanxit auctoritas in omnes contractus litterarum notitie traderentur earumque testimonio firmarentur Quapropter ego Guillelmus sancte Crysopolitane sedis archiepiscopus commendare volui litteris qualiter ecclesiam ville que dicitur Fraxinus dedi et in perpetuum habendam concessi Divionensi ecclesie beati Benigni et abbati Gerentoni suisque successoribus Hujus autem ecclesie investituram habuerat quidam clericus Hugo nomine qui eam in manu nostra guerpivit et prefate Divionensi ecclesie possidendam concessit coram testibus subscriptis Ut vero donatio hec nostra inviolabile robur obtineat officii nostri auctoritate precipimus ut nullus umquam audeat inde ulterius aliquam concussionem facere vel calumpniam movere Quod si quis temerare presumptuose voluerit tamdiu vinculis anathematis se noverit alligatum quamdiu ad dignam satisfactionem venire distulerit Testes etiam qui huic interfuerunt donationi subnotari jussimus et hujus cartule testimonium sigilli nostri impressione fecimus insigniri Testis Guido Alpensis abbas Erluinus canonicus de Habundantia testis Manerius decanus Sancti Johannis in cujus archidiaconatu est ipsa ecclesia testis Manasses decanus Sancti Stephani testis Lambertus monachus testis Oddo Divionensis camer[ar]ius testis Agnardus monachus testis Datum Bisontii V nonas octobris apud Sanctum Stephanum die dedicationis ejusdem ecclesie Ego Bonifilius scripsi