utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06390432

Charter Number: 06390432
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1111
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
map View Map
Charter:
In Nomine Xpi[sti] Cum omnia bona fidelium per unitatem fidei et vinculum caritatis communia generali[ter] habeantur inter religiosos tamen mos antiquus obtinuit ut speciali societate sibi invicem federentur quatenus tanto sibi alterutrum devotius et in suis prosperis congaudeant et in adversis condoleant quanto se strictius colligatos karitatis federe non ignorant Quapropter notificamus presentibus et futuris qua speciali familiaritate Cabilonensis et Divionensis ecclesia sese mutuo colligarint ut hujus dilectionis fedus quod Cabilonensis ecclesia cum Divionensi cum magna devotione iniit et quod Divionensis a Cabilonensi cum magna gratiarum actione accepit nulla oblivionis vetustate apud posteros deleatur nulla umquam discordie scissione rumpatur Anno itaque dominice incarnationis ICXI domnus Walterius Cabilonensis episcopus et domnus Jarento Divionensis abbas talem inter se et congregationes sibi commissas societatem inierunt ut cum brevis de kanonico Cabilonensi venerit Divionem vel de monacho Divionensi venerit Cabilonem statim pro eo fiat plenarium officium mortuorum hoc est vigilia et missa et eo die habeat prebendam Preter hec etiam statutum est ut in ebdomada post dominicam medie xl fiat apud utrosque pro utrisque generale officium et missa Concessit preterea prefatus domnus W[alterius] episcopus domno abbati J[arentoni] et omnibus successoribus ejus unam canonicalem prebendam integram et cotidianam in ecclesia sancti Vincentii quam idem domnus abbas concessit monacho Divionensi apud Sanctam Mariam commanenti ut et monachus idem apud Sanctum Vincentium septimanam faciat et Divionensis ecclesia helemosine hujus causa Cabilonensi ecclesie et corporaliter et spiritualiter pro posse servitium impendat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter