utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06390450

Charter Number: 06390450
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1115
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
map View Map
Charter:
In nomine summe et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Quoniam consuetudinarium [est] et ab antecessorum nostrorum ductum industria ut ea que memorie commendanda videntur litterali tradantur custodie dignum duximus ea que subinferentur ne oblivione dispereant ne vel quod inde nostris temporibus legitime actum est quandoque aliqua immutetur fraudulentia in hujus carte sinu fideliter recondere Ego igitur Gocerannus misericordia Dei Lingonensis ecclesie episcopus notum fore cupio universis precipue ecclesie nostre filiis atque fidelibus quia dum in matris basilice gremio nobis a Christo collate una cum fidelibus prefate ecclesie de statu et profectu illius cum consilio et voluntate eorum unanimiter tractaremus venerunt ante presentiam nostram Divionensis monasterii abbas Ademarus et Sancti Amatoris prior Aymo sacerdos reverendus cum aliis quibusdam ejusdem loci personis et religiosis viris mansuetudinem nostram cum omni humilitate rogantes quatinus ecclesiam de sancto Lupo cum appendiciis suis quam beate memorie predecessor noster et dominus Robertus episcopus de laycali possessione laboriose ereptam ad honorem Dei et sancte Dei Genitricis necnon et beati martyris Benigni Divionensis monasterii fratribus ibidem congregatis et in posterum congregandis per manum Gaufridi prioris supradictus episcopus olim pie donaverat et benigne concesserat nos quoque ex nostra parte concederemus et donum predecessoris nostri confirmaremus Quorum juste ac rationabili petitioni assensu etiam et consilio totius Lingonensis ecclesie voluntarie consentientes et legitime donationis votum domini mei Roberti pia curiositate plenarie perficere cupientes pretaxatam sancti Lupi ecclesiam cum omnibus appendiciis suis sancte Dei Genitrici et beato martyri Benigno Divionensis monasterii exclusa penitus et remota omni laycali potestate salvis Lingonensis ecclesie consuetudinibus sub isto tenore donamus et concedimus ut presbiter eidem ecclesie serviens medietatem omnium decimarum oblationum sepulturarum et aliarum helemosinarum semper accipiat confessiones vero que singulariter ad eum pertinent solus habeat ad synodum etiam consuetudinaliter veniat synodales redditus paratas scilicet et eulogias de communi jure suo tempore persolvat Ut autem istam diffinitionis nostre paginam quam presentibus et futuris temporibus stabilem et firmam esse cupimus in virtute Sancti Spiritus confirmare et corroborare possimus manu propria tactam et auctorizatam archidiaconis nostris tangendam et confirmandam donamus et porrigimus Quicumque clericus sive laicus decreti hujus institutionem violare presumpserit semel vel bis ammonitus si non adquieverit suis conatibus frustratus excommunicationis nostre periculo quamdiu perseveraverit subjaceat Acta sunt hec publice in ecclesia Lingonensi anno ab incarnatione Domini MCXV indictione VII Paschali summo pontifice Ludovico rege Goceranno Lingonensem ecclesiam gubernante Guilencus Lingonensis ecclesie decanus et archidiaconus S Wido archidiaconus S Ayrardus archidiaconus S Gualo archidiaconus S Warnerius archidiaconus S Ego Durannus Lingonensis ecclesie levita licet indignus ad vicem Stephani cancellarii scripsi dictavi et recitavi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter