utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06430002

Charter Number: 06430002
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Michel-de-l'Abbayette, prieuré de l'abbaye du Mont-Saint-Michel (997-1424)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0977
Date Type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux
map View Map
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Antecessorum nostrorum auctoritate constitutum atque decretum est ut si quis suarum quiddam facultatum alicui sanctorum loco vel donaverit pro sue salute anime vel vendiderit exinde litterale testamentum plurimarum sed veracium receptibiliumque corroborationis assignatum sollempniter faciat quatinus ab omnium pravorum postmodum successorum contradictionibus intemerata inviolabilisque ipsa seu donatio seu venditio perseverabiliter permaneat Quapropter ego Vuido nostris presentibus quam futuris omnibus quippe Christianitatis insignitis titulo notum esse volo quod monachi sancti Michaelis abba scilicet Mainardus et alii sui subjecti me adientes postulaverunt ut loco ejusdem Sancti Michaelis duas partes ecclesie Centrannensis venderem quas ipsi antecessore meo vivente in vadimonio tenuerant sed eo mortuo cum uxore ex cujus erant dotalicio ipse due partes predicte ecclesie ceterisque beneficiis ad me redierant Quod primo aliquantulum contradicens tandem victus precio atque oracionibus quas pro meo antecessore assidue faciunt quas si aliter facerem ei auferrem eis consensi vendidi itaque eidem loco Sancti Angeli cum consensu mee uxoris Rainburgis et filiorum ipsius meique predecessoris Hugonis Goslini Heribranni ipsas duas partes predicte ecclesie scilicet quicquid ex ipsa ad meam pertinebat potestatem ipsi perpetualiter loco et omnibus fratribus ipsi loco servientibus possidendas ut habeant et teneant et possideant sine contradictione tam presentium quam futurorum omnium sive parentum sive quorumque amicorum Sin autem aliquis meorum successorum aliquando diabolice pravitatis stimulatus aculeo ei loco atque fratribus exinde aliquam injuriam vel calumpniam facere presumpserit totius excommunicationis atque anathematis inreciatur vinculis Ut autem hujus venditionis corroboratio veracius credatur et perfectius per omnia conservetur firmiusque futuris temporibus teneatur manibus propriis ego et uxor mea et predicti filii subter firmavimus dominoque meo Hugone atque episcopo ceterisque principibus domini mei firmandam tradidimus Hugonis comitis sig Mainardus sig Seinfredi episcopi sig Guillelmus sig Isaac sig Hubertus sig Droco sig Hubertus clericus sig Radulfus vicecomes sig Haimelinus sig Harduinus sig Hugolinus sig Haimo sig
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter