Charter Document - 06430017
Charter Number: 06430017
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Michel-de-l'Abbayette, prieuré de l'abbaye du Mont-Saint-Michel (997-1424)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1190 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Michel-de-l'Abbayette, prieuré de l'abbaye du Mont-Saint-Michel (997-1424)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1190 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Juhellus de Meduana cupiens ire viam Dei in Jerusalem perrexi prius ad Montem Sancti Michaelis et orationes ecclesie et fraternitatem in capitulo recepi Requisitus autem a monachis de haia de Vilarenton quam me juste tenere putabam inquisivi testimonium militum meorum et feci fieri juramentum ab antiquis hominibus meis utrum haia illa ad jus meum vel ad jus ecclesie pertineret Et cum per testimonium et juramentum cognovissem quod illa haia de antiquo jure ad ecclesiam beati Michaelis et monachos pertineret nolui in gravamen anime mee vel antecessorum meorum eam ulterius detinere Reddo igitur illam Sancto Michaeli et ecclesie ejus quietam a me et ab heredibus meis in perpetuum et liberam ab omni exactione et districtione et consuetudine et hanc redditionem et dimissionem presenti curta cum appositione sigilli mei munio et confirmo Testibus Guillelmo de Erchene senescallo meo Rotberto de Landevi Guillelmode Bosberenger Reginaldo fratre ejus Petro Anglico militibus meis Testibus etiam et juratis Radulfo Tornee Petro de Estreies Rogero Rochol Avenel de Marcille Guillelmo Le Bret Radulfo Le Ainzne Rogero de La Hautoneire