utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06490086

Charter Number: 06490086
Cartulary Title: The Cartulary of Tewkesbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1424 - 1443
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Cleopatra A VII (f92r)
map View Map
Charter:
J Dei gratia [] venerabili in Christo patri H eadem gratia Baiocensi episcopo salutem Sciat judicatum esse in curia nostra quod stare non debet recognitio illa que facta fuit inter abbatem Theok et Willielmum infantem de ultima presentatione ecclesie de Escromovilla quia recognitio illa capta fuit sine precepto nostro et warranto senes calli nostri coram aliis quam justiciariis nostris et coram talibus coram quibus capi non debuit et contra cartam predicti abbatis quam habet de Willielmo quondam comite Gloucestrie qui illam dedit ecclesie sancti Jacobi Bristoll que est cella de Theok et contra confirmationem H regis patris mei et confirmationem Rotrodi quondam Rotomagensis archiepiscopi et etiam contra confirmationem vestram Et ideo vobis mandamus quatenus eidem abbati faciatis habere sine dilatione talem seisinam de predicta ecclesia qualem inde habuit antequam predicta recognitio inter ipsum et Willielmum infantem processisset amoventes omnino personam illam quam in ea posuistis post illam recognitionem ad presentationem ipsius Willielmi infantis Teste meipso apud Munford xiij die Martij
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter