Charter Document - 06490094
Charter Number: 06490094
Cartulary Title: The Cartulary of Tewkesbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1232 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Cleopatra A VII (f96r)
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Tewkesbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1232 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Cleopatra A VII (f96r)
View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Ordinata est ecclesia sancte Marie Theokesburiensis cenobii Divisa sunt vis ejusdem ecclesie queque ministeria et nominatim sunt distributa queque quibusque et singulis ministeriis pertinentia in eisdem ministeriis perpetualiter quamdiu scilicet seculum duraverit Deo opitulante firma assertione permansura et convenienter et divise sunt constituta ad singulas utilitates domus Dei regendas et promovendas queque necessaria sicut subsequenti capitulatione inscribitur Sunt autem hec ad monachorum mensam pertinentia In ipsa Theodekesburia molendini duo piscaria una terra de Phytentona decima domini et hominum ejusdem ville decime quorundam vicinorum tertia pars omnium elemosinarum que fuerint in ecclesia vel in capitulo quocunque modo fiunt in eadem domo Dei preter consuetudines parochie ecclesia sancti Petri de Bristoll obedientia de Wallis preter terram que fuit Walchelini Balingehopa juxta Hereford Wasseburna Stanleya Staneweya Tatintona Leomintona Amenel Altentuna Werftona Tarenta Hoc autem manerium Tarenta dedit abbas ejusdem ecclesie nomine Gyraldus prece Roberti filii Haymonis ad emendationem victus monachorum die hujus ordinationis Unde tunc definita fuit fore cotidiana melioratio victus eorum duodecim denar