Charter Document - 06640006
Charter Number: 06640006
Cartulary Title: Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1075
Date Type: Internal, Episcopal
View Map
Cartulary Title: Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1075
Date Type: Internal, Episcopal
View Map
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Quia rerum status successu temporis sepius immutatur et virorum illustrium devota institutio [ita] diuturnitatis senio frequentius aboletur omnem perturbacionis materiem amputare conamur et dilectos filios nostros Dunelmenses contra omnem impugnationis occasionem hujus carte nostre munimine posteris imperpetuum temporibus premunire decrevimus Dilectorum enim filiorum nostrorum Dunelmensium monachorum quos in ecclesia beati Cuthberti substituimus quos et viscera nostra in Christo esse censemus libertati quieti et paci pre omnibus consulere et providere disposuimus Quare notum sit tam presentibus omnibus quam futuris quod ego Willielmus Dei gracia Dunelmensis episcopus precepto et consilio domini Gregorii Pape septimi in presentia domini mei Regis Willielmi assidentibus et assentientibus Lanfranco et Thoma Archiepiscopis concedo et auctoritate predicti Pape et mea constituo ut omnes futuri Priores Dunelmensis ecclesie omnes libertates dignitates honores Abbatis habeant et sedem Abbatis in choro sinistro obtineant et omnes fratres officiales ipsi libere statuant et removeant et jure Decani primum locum et vocem post Episcopum et in Episcopi sui electionem cum capitulo suo teneant et quascunque dignitates seu honores Decani Eboracenses sub Archiepiscopis Eboraci vel super archidiaconos illius ecclesie optinuerint Priores Dunelmenses sub Episcopo suo et super Archidiaconos ecclesie beati Cuthberti libere et quiete imperpetuum possideant Omnes vero terras suas et ecclesias in sua manu et libera disposicione habeant vel teneant ut semper de eis quantum poterint redditus suos accrescant ita ut nullus se de ipsis aliquid intromittat nisi per consensum ipsorum et monachorum licentiam Decedente Priore liberam electionem fratribus promitto qui Priores omni tempore vite sue existant et libera officia sua adimpleant Testificor eciam quod dominus Rex ab omnibus consuetudinibus eos cum hominibus suis penitus absolvit quecunque ad coronam Regis in perpetuum attinuerit Et domini Lanfrancus et Thomas Archiepiscopi et ego similiter omnes ecclesias quascunque in dioecesi nostra adquisierint eis liberas et quietas concedimus ut vicarios suos semper in eis statuant qui de beneficiis earum illis semper respondeant nobis vero et successoribus nostris de cura animarum intendant Omnes prescriptas libertates dignitates seu honores Deo et sancto Cuthberto et Prioribus suis precepto et auctoritate domini Pape Gregorii imperpetuum concedo et inviolabiliter observari precipio Si quis vero hanc nostre donationis cartam nisi in melius eam converterit minuene vel infringere presumpserit prefati Pape et domini Lanfranci et Thome Archiepiscoporum et mea auctoritate a Domini Jesu Christi consortio separetur et perpetuo anathemate condemnetur Amen Et ut hec confirmatio mea in eternum firma permaneat presentem cartam propria manu signo sancte crucis impressi et confirmavi Hec carta confirmata est apud Westmonasterium iiii anno episcopatus mei in consilio domini mei W Regis presentibus omnibus episcopis Anglie et baronibus et quibusdam subscribentibus Valete Signum Willielmi Dunelmelsis [ita] Episcopi Signum Lanfranci Archiepiscopi Signum Thome Archiepiscopi Signum Odonis Baiocensis Episcopi Signum Gosfridi Costanciencis Episcopi Signum Wlstani Episcopi Signum Bisonis Episcopi Signum Remigii Episcopi Signum Pauli Abbatis Signum Walkelini Episcopi Signum Osmundi Bat Episcopi Signum Egelwini Signum Edmundi Abbatis Signum Turstini Abbatis Glastoniensis Signum Scolandi Abbatis Signum Turoldi Abbatis Signum Willielmi Cancellarii Signum Rodberti Comitis Norhumbrie Signum Rogeri Bigod Signum Rodberti de Monte Forti Signum Willielmi Peverel Signum Mauricii Capellani Signum Willielmi Kapellani Signum Ursan de Abetou