utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06640043

Charter Number: 06640043
Cartulary Title: Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1193
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f153r)
map View Map
Charter:
Celestinus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Londoniensi episcopo et dilecto filio Abbati de Burgo salutem et apostolicam benediccionem Ad aures nostras venerabili fratre nostro Hugone Dunelmensi episcopo significante pervenit quod nonnulli Abbates Priores alieque persone ecclesiastice Eboracensis provincie post appellacionem illis presentibus et audientibus ad Sedem apostolicam interpositam post quam se ac suos sub apostolica proteccione statuerat in contemptum Dei et Romane ecclesie illum irreverenter presumpserunt excommunicacioni subjicere sibique ac suis alias injurias irrogare quia igitur tantus excessus relinqui non debet aliquatenus impunitus ne forte pandatur aliis materia similia presumendi discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus eos sollicite moneatis illis auctoritate apostolica cessante appellacione districtius injungentes quatinus taliter super hiis memorato Episcopo satisfaciant et ita cum illo amicabiliter studeant convenire quod idem Episcopus super hoc non possit amplius merito querulari alioquin illis firmiter proponatis quod pro tanta injuria Episcopo memorato et ecclesie illata illos per ecclesiasticam faciemus sentenciam Deo auctore ad sedem apostolicam laborare Quod si ambo his exequendis ne quiveritis interesse alter vestrum ea nihilominus exequatur Data Laterani viii kalendas Januarii pontificatus nostri anno secundo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter