utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06640062

Charter Number: 06640062
Cartulary Title: Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1249 - 1253
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f254v) People of Medieval Scotland
map View Map
Charter:
Venerabili in Christo patri domino Waltero Dei gracia Dunelmensi episcopo G eadem gracia Candide case Episcopus salutem et promptissimam cum omni devocione reverenciam Reverende paternitati vestre manifestum facimus quod cum nuper transitum faceremus per Dunelmum facta fuit nobis copia litterarum quas de gracia vestra concessistis viris religiosis dominis Priori et Conventui Dunelmensi super ordinibus in absencia vestra celebrandis ibidem per aliquem episcopum notum si per eos transitum faceret verum cum ex earum litterarum beneficio non haberemus quod ad alios ordinandos preterquam ad monachos illius ecclesie et eciam ad viros religiosos vestre dioeceseos tantummodo potestatem nostram extendere possemus de vestra tamen solita clementia ac summa benignitate plenam reportantes fiduciam et maxime ad instanciam venerabilis in Christo patris domini Eboracensis Archiepiscopi qui super hoc nos interpellavit cujus preces vehementer credimus vos velle non recusari tres monachos de Fontanis et alios tres monachos de Jorevall de licencia nostra duximus ordinandos non eo animo ut inundati vestri fines excederemus aut juri vestro in aliquo de rogaremus ne quod absit in alienam messem falcem mitteremus immo saltem ut juxta graciam vestram istam graciam facere possemus vestras supplendo vices In cujus rei testimonium presentes litteras nostras sigillo nostro signatas vobis mittimus patentes
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter