utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 06640074

Charter Number: 06640074
Cartulary Title: Historiae Dunelmensis Scriptores Tres [Durham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1288
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary III (f172v) Durham Cathedral Archive - 4.1.Pap.29
map View Map
Charter:
Nicolaus Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Ab bati monasterii de Albalanda Premonstratentis Ordinis Dunelmensis dioeceseos salutem et apostolicam benediccionem Sua nobis Prior et Conventus ecclesie Dunelmensis peticione monstrarunt quod liceat bone memorie Robertus episcopus Dunelmensis omnibus quibus in aliquo tenebatur per manus magistri Roberti Avenel canonici ecclesie de Houedon Thome Levesham rectoris ecclesie de Stanhop et Henrici de Insula laici et aliorum Eboracensis et Dunelmensis dioeceseos quos executores sue ultime voluntatis constituit de bonis ad eum ratione persone sue spectantibus satis fieri mandarit tamen iidem executores eisdem Priori et Conventi de quibusdam pecuniaris summis et rebus aliis in quibus dictus Episcopus dum adhuc viveret tenebatur eisdem eis satisfacere indebite contradicunt licet ad id bona predicta sufficere dinoscuntur Quo circa discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audias causam et apellacione remota usuris cessantibus debito fine decidas faciens quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellacione cessante compellas veritati testimonium perhibere Data Rome apud Sanctum Petrum vi idus Aprilis pontificatus nostri anno primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter